in poteſtate facientis/ quoniam regnum celoꝝ vim patiturRegnum celorum o homo aliud non querit precium niſi teipſum. tantum vales quantum habes/ te da et habebis illudquid turbaris de precio. criſtus ſemetipſum tradidit vt acquireret te regnum deo ⁊ patri. ita tu temetipſum da vt ſisregnum eius ac non regnet peccatum in tuo mortali corpore. ſed ſpirituſſanctus in acquiſitione vite. O anima mea reuertere ad ciuitatem celeſtem in qua ſumus ſcripti et ciuesdecreti. ſicut ergo ciues ſanctorum et domeſtici dei/ et ſicutheredes dei/ coheredes autem criſti. cōſideremus inclitamvrbis noſtre felicitatem inquantum conſiderare poſſibileeſt. Dicamus ergo cum propheta O ꝙͣ glorioſa dicta de teciuitas dei. Sicut letantium omniū habitatio eſt in te. fundantur enim ex electione vniuerſe terre. non eſt in te ſenectus nec ſenectutis miſeria. non eſt mancus neqꝫ claudusnec gibboſus neqꝫ deformis dum omnes occurrūt in virumperfectum in menſuram etatis plenitudinis criſti. quid hacvita beatius/ vbi non eſt paupertatis metus/ nec egritudinisimbecillitas. Nemo leditur/ nemo iraſcitur/ nemo inuidet.cupiditas nulla exardeſcit/ nullum cibi deſiderium. nullahonoris aut poteſtatis pulſat ambitio/ nullus ibi dyabolimetus/ inſidie demonum nulle/ terror gehenne procul nonmors corporis neqꝫ anime/ ſed vita immortali munere iocunda. nulla erit tunc vſqꝫquaqꝫ diſcordia/ ſed cuncta conſona. cuncta conuenientia. quia omnium ſanctorum erit vnaconcordia/ pax cuncta et leticia continet tranquilla ſuperomnia et quieta. iugis ſplendor non ille qui nunc eſt/ ſed tanto clarior quanto felicior. qꝛ ciuitas illa vt legit̉ non egebitlumine ſolis. ſꝫ deꝰ oīpotens illumīabit eā. ⁊ lucerua eiꝰ eſtagnꝰ vbi ſancti fulgebunt vt ſtelle in ꝑpetuas eternitates.