Fo. Or̄o Ieremie LXXXVI mitatis abſcedat. Propterea dauid inquit. Cor contritū ⁊ humiliatū deꝰ non ſpernit. Propterea ſit in animo omniū delinquentiū. humilitas ⁊ pudor de perpetrati operis facinore. dolor vero ex penitudine infixi vulneris Ideo inquit cōtenebra ti ſunt oculi noſtri. propter monteꝫ ſyon quia diſperijt. Quoꝝ ergo oculos malicia infecerit delinquendi iure plangunt̉. contenebrati quia excecauit eos malicia eoꝝ vt chriſtum qui eſt lapis abſciſus de monte ſine manibꝰ ⁊ creuit in montē magnū videre nō poſſint. quia diſperijt. Id eſt cuꝫ eſſet equalis deo patri ſemetipſum exinaniens. ita vt qui videbant pͥus iam nō videant ⁊ qui cōtēplant̉ legē ceci fiāt. Ita vt neqꝫ xp̄m neqꝫ eiꝰ eccleſiā montē videlicet ſpiritalem toto orbe terrarū creſcentē proſpicere queant. Quia cōtenebrati ſūt oculi omniū perfidorū. propter montem ſyon quia diſperijt. Uulpes inquit ambulauerunt in eo. Perſecutores videlicet vel heretici qͥ male de incarnatione chriſti ſenſerūt dilacerauere omneꝫ eccleſiam chriſti ⁊ omnē catholicam intelligentiaꝫ de ea fraude et dolo corrupere. Idcirco ⁊ ipſi partes vulpium erūt. Fuit nāqꝫ herodes perſecutor chriſti ⁊ ꝑemptor iohannis vulpes de quo dominꝰ. dicite inquit vulpi illi. Sūt ⁊ omnes he retici vulpes inſidiantes de qͥbꝰ ſpon ſa in canticis. Capite nobis vulpes qͥ demoliuntur vineas. Demoliunt̉ ergo heretici vineam domini ſabaoth quā plantauit ipſe vineam ſorech. Id circo plangendum eſt cunctis catholicis. quia propter inſidias eoꝝ ⁊ frau des contenebrati ſunt. Hi etiā qui videbantur oculi eſſe in eccleſia chriſti. vt lumen ſcientie reliquis p̄ſtare mēbris in corpore dedicatis. vnde dicamus ſinguli. dicamꝰ omnes. inſumina domine cordis noſtri obtutus et digna fidei claritate nos inluſtra vt q̄ digna ſunt videamus. que autem indigna vitemus. Sequitur. U autem domine ineternū permanebis. ſoliū tuum in ge neratōne ⁊ generatōeꝫ. Ubi alius interpres ait. Ineternum habitas. Quia recte inhabitans ineternuꝫ ꝑmanere dicitur. eterna qͥppe eſt manſio illi. Idipſum eſſe qd̓ ꝑma net. ⁊ eſſe patrē in filio filiumqꝫ in pa tre. vt ſit eis vna eternitas. vnaqꝫ ſub ſtantialis ſempiternitas. nō habitatio localis. neqꝫ manſio temporalis. ſed in ſeipſum vna ⁊ indiuidua ꝑmanendi eſſentia. Quāuis em̄ filius ſemetipſum exinanierit formā ſerui ac cipiens. tamē ineternum vnus idēqꝫ recte incōmutabiliter ꝑmanere creditur. licet nō incontinenter ſedes eius ẜm humanitatē in ſeculum ſeculi parata predicatur. Que ꝓpter mortali. tatem adſumptā cognoſcitur. Idcir cō īeternū vtraqꝫ natura ꝑmanere dr̄ Et ſoliū tuū inqͥt in generatōnē ⁊ generatōeꝫ. Ut dum ſoliū regnātis in t̓ris iudicē ſūme ptātis. expaueſcas. Et ſi hūana mortalitas ml̓tis attrita corruptōibꝰ