vero potiori honore coluit: et romanos valde dilexit eorumqꝫ am­plexus eſt pacē: qui pene xp̄ianus fieri potuit: dum aliud miracu­lum maruthā et cabdantē perſidis ep̄m proueniſſet. Ambo nāqꝫ moleſtū demonē a regis filio ꝓtulerunt orationibꝰ vacantes atqꝫ ie iunijs. Poſt hec ſtigerde defuncto antequā fieret xp̄ianus: ad eius filium ꝑuenit imperium. Cuiꝰ tꝑe inter perſas atqꝫ romanos pacta ſoluta ſunt. Ca. ix. Er idem tēpus innocentiꝰ primꝰ rome nouatianos perſequi cepit: multaſqꝫ eorum tulit eccleſias. Quo tēpore roma eſt a barbaris depredata. Alaricus enī quidā barbarus dicioni romano­rum et theodoſio imperatori ſubiectus. atqꝫ contra eugeniū tirannū ſolacia prebens. et propterea romanis dignitatibꝰ honoratus: fe­licitatem ſuā non ferens. imꝑatore quidem non elegit. ſed diſcedens ab vrbe conſtantinopolitana venit ad partes heſperias. Cunqꝫ ve­niſſet illiricū omnia ſubuertebat. et tranſiens theſſaliā habita con­greſſione circa fluuiū pinnā apud nicopolim epiri pene tria milia viros eius theſſalij ꝑemerūt. Poſt hec aūt quicquid eis incurrerat deſtruentes: nouiſſime romā venerūt. Quā vaſtantes plurimam quidem miraculorū eius igne concremarūt. Pecunias aūt arripue­runt: multoſqꝫ ſenatorij ordinis diuerſis ſubdidere ſupplicijs. Deri­denteſqꝫ romanū regnū. imperatorē fecerunt quendā nomine atta­liam: quē vna die tanquā imperatorē fecerunt ꝓcedere: altera v̓o ſerui ſchemate miniſtrare Hec dum egiſſet alaricus in fugā repente conuerſus eſt. fama procedente quia theodoſius imperator contra miſiſſet exercitū: que fama non fuit ficta: reuera nāqꝫ exercitus ve­niebat. Fertur itaqꝫ qꝛ alaricus pergeret romā. vir quidā ve­nerabilis conuerſacōe monachus. monuiſſet ut mala talia face̓ non auderet: neqꝫ necibꝰ gauderet aūt ſanguine. At ille non inqͥt ego volens romā proficiſcor. ſꝫ quidā quotidie michi moleſtus ē tor­quens et dicens. Perge et romanā deſtrue ciuitatē. Hec etiā de his dicta ſufficiant. Ca. x. Nter hec celeſtinus romā ordinatur ep̄us. qui etiā nouacianoꝝ ab­ſtraxit eccleſias. et eorū ep̄m nomine reſticulū in occulto coegit cele brare collectas. Vſqꝫ ad illud nāqꝫ tempꝰ plurimas nouaciani ha­bebant eccleſias. Porro conſtantinopolim non talia pertulerūt Sed