Cunradus In legenda ſanctorum Simonis et Iude legitur. qūo corā rege babilonie zarocht et Arpha rat malefici fuerunt conſtituti. qui ipſius regis oratores et rethores mutos et claudos atqꝫ cecos effecerunt. ac viſuꝫ et greſſum eiſdem denuo reddiderunt. ecce apertum teſtimo­nium. malefici nocere poſſunt hominibus etiam ſenibus. ac claudos et cecos facere· et rurſus eoſdcͣ ſanare Sig­mundus Hi nanqꝫ oratores quibus huiuſmodi male­ficia euenerunt pagani extiterunt. et in chriſtum non credi­derunt. nec ſigno crucis muniti fuerunt. Ulricus Prudenter loqueris o inclite princeps. quoniam in eadem legenda canitur. poſtquā dicti oratores rethores in chri ſtum crediderunt. et per apoſtolos ſigno crucis muniti fue­runt. dicti magi eiſdem vltra nocere non poterant. quāquā magi ipſi irritati iterato eidem nocere attētaſſēt Cun radus Aie aye quomodo igitur poterat dyabolus nocere Iob. qui eundem grauiſſimo vlcere percuſſit. adeoqꝫ eundē leſit. vt in fimo iacens vix ſuſpirare potuerit. vt legitur in li bro Iob et tamen ipſe Iob erat vir ſanctus in voluntate dei vt teſtatur ſcriptura ambulans. Item in legenda ſancti An thonij legitur quomodo demones eundem valde grauiter percuſſerunt. qui tamen vir ſanctus et deo placidus fuit. ec ce ergo ex his conſtare. demones ſuper ſanctos etiam viros poteſtatem nocendi eiſdem habuiſſe. Si igitur viros ſanc­tos. turbare potuerunt. cur igitur et alijs de quorum. ſan­ctitate nobis non conſtat nocere non poſſent. Sig­mundus Ex his magis atqꝫ magis heſitare incipio quid igitur ſentiendum ſit audire deſidero Ulricus Sine modo. prope finem quid ſentiendum ſit latius de hoc et alijs loquamur. Sigmundus Ex priori dubio ori tur aliud. Utrum poſſint homīnem in cōiugali ſtatu exiſtē­tem inficere et ad coeundum impotētem reddere. Cun radus Uidimus plures pulcros ſocios qui in coitu. paucū aūt nihil valuerūt. īmo qui ꝓprias vxores carnaliter