cognoſcere potuerunt aſſerentes ex maleficio hoc ip̄is cō­tigiſſe. Sigmundus O multi multa loquuntur Ulricus Profecto canones in hoc conſentiunt. aſ­ſerentes per maleficia fieri poſſe vt homo qui a natura frigi dus non eſt. ad coeūdum inhabilis reddatur. itaqꝫ in decre tali ſpēalem titulum de frigidis et maleficiatis habemus. vnde Hyſmarus etiam papa. in c. Si per ſortiarias. xxxiij· q:. ait. Si per ſortiarias atqꝫ maleficas artes occulto Set nunquā dei iniuſto iudicio permittente. et dyabolo preparā te concubitus non ſequitur. hortandi ſunt. quibus iſta eue­niunt. vt corde contrito et ſpiritu humilitatis. deo et ſacer­doti de omnibus peccatis ſuis puram confeſſionem faciant ⁊cͣ. Ecce dicit enim textus· preparante dyabolo concubitus non ſequitur. At quāuis pro deciſione huiꝰ dubij ad creden dum ſatis foret canon. quia canonum conſtitutōes ab omni bus debent approbari. vt dicitur in capi. pͥmo. de conſtitu. nihilominus tamen hoc idem aſtruunt doctores. Und̓ bea tus Thomas in. iiij. ſuper ſententijs diſtin. xxxiiij. ait: ex maleficio poteſt quis eſſe impotens ad vnam. et non ad aliā Itaqꝫ dominꝰ hoſtienẜ in ſūma libro. iiij. rubrica.xvij. fri gidis et maleficiatis dixit aliquando maleficiantur homi­nes ita redduntur per ſortilegium impotentes omnibus preterquā vni. Aliquando etiam maleficiatur adeo vt poſſet cognoſcere vxorem. ſed omnes alias Sigmun dus Animum meum hec mouent quia mira ſunt. nam cum coitus a natura nobis detur admirandū certe erit quo­modo dyabolus curſum nature impedire nobis ignoranti­bus poſſit Ulricus Nam et ego vlricus ad decem et octo annos in curia conſtantienſi cauſarum fui patronus aduocatus prout hodie ſum. et huiuſmodi cauſas frigidita­tis et maleficij in practica plures habui: vbi mulieres accu­ſabant coram iudice maritos de impotentia coeundi. Sigmundus Quid igitur decretū fuit in talibꝰ