Nam apud eos teſte Quintiliano libro. xii. de inſtitutione oratoria: nullæ litteræ dulcius ſpirēt qͣꝫ. y.&. z. altera uocalis: altera cōſonans: quas ut diximus mutuari ſolemus: quotiēs illorū nominibus utimur. neſcio ut idem inquit auctor quomodo hilarior in earū ſcriptura ꝓtinus renidet oratio: ut in zephyris: zophyriſqꝫ quæ ſi noſtris litteris ſcribant̉: hoc eſt his quæ loco ipſius z. apponere cōſueuerant:& ipſo.i. noſtro ſur­dum quiddam& barbarū efficient ſonum. Sed uelut in locū earū ſuccedūt apud nos aliæ triſtes& horridæ quibus græcia caret: ut. f. quoqꝫ: quæ eſt ſexta noſtrarū pene humana uoce: uel omnino uoce potiꝰ in­ter diſcrimina dentiū eodē teſte efflatur: quæ etiā uocalē proximā accæpit: quaſſa quodāmodo: utiqꝫ quotiēs aliquā cōſonātiū frangit: ut ī hoc ip̄o frāgit multo ſit horridior. Alia eſt æolica littera primū ip̄ꝫ f. accæpamꝰ. Deinde ut late uidebimꝰ ad aliā poteſtatē. f. redacta. u. cōſonātē illiꝰ loco ſurrogauimꝰ:& nouā illius poſtea formā a Claudio cōpertā: etiā ſi repudiauimus ut infra late uidebimꝰ: uis tamē nos ip̄a perſequi tur:& ineptū quid reſpectu ſoni quod apud illos ex digāma reſultabat: efflare uidet̉ ut ſeruus ceruus& ſi­milia. Alia quæ eſt. q. duras& illa eodē teſtante ſyllabas facit: quæ ad cōiungendas demū ſubiectas ſibi uo­cales eſt utilis: alias ſuꝑuacua: ut equos quare quoniā: etiā ipſæ uocales duæ efficiāt ſonū: qualis apud græcos nullus eſt. Ideoqꝫ ſcribi eorū litteris poteſt. Et nos primā illam uim uocalis amittere in ſequetibꝰ oſtendemus. Quid pleraqꝫ eodē referente auctore nos. m. quaſi mugiente littera cludimus: qua nullum græce uerbū cadit. At illi. n. iucundā& in fine præcipue quaſi tinnientē illius loco ponunt: quæ eſt apud nos rariſſima in clauſulis. Quid ſyllabæ noſtræ. b. litteram&. d. innittunt̉: adeo aſpere ut pleriqꝫ antiquiſſi morū quidē: ſed tamen ueterū mollire tentauerunt: ſolum auerſa pro abuerſa dicendo: ſed in præpoſi­tione. b. litteræ abſonā& ipſam. f. ſubiiciendo: de quibus omnibus in ſequētibus latiſſime diſputabimus:& incipientes ab. a. uim ac poteſtatē cuiuſqꝫ: mutationeſqꝫ& alias per ordinem ſubnectemus. DE Vi ac poteſtate. a. litteræ:& cōmutatione in alias uocales. Gitur apud antiquos noſtros græcos eiuſdem prorſus figuræ fuit:& poteſtatis ſemper remanſit. Eſtqꝫ tam apud illos: qͣꝫ apud noſtros anceps quidem& liquida: hoc eſt quæ facile modo produci: modo corripi poteſt. Sed. e. græcis in ſcripturā noſtrā tranſferimus illam fere ſemꝑ ſua figura& nomine ac poteſtate cōſeruamꝰ. Nōnunqͣꝫ uero cōmutamꝰ ī. o. ut μάρμαρον marmor κάρυλος corilꝰ. Ali quando in. i. ut κάναστρον caniſtrū. nonnunqͣꝫ in. æ. diphthongū ut ἀσκλήπιοσ Aeſculapius. In quo ſe­quimur æoles. Illi quidem νύμφαισ pro νῦμφας: φαίςιν pro φασίν ſcribebant. Sæpe etiam auctoribus Papyriano. Proboqꝫ& Priſciano mutatur. a. per deriuationes in uocales alias: ut in. e. modo productā: mo­do correptā. Productā ꝗdē: ut halitꝰ hanelitꝰ: facio feci: ago ægi: iacio iæci: frāgo frægi: capio cæpi: quod æ. diphthongo ſcribit̉. Correptā uero: ut tango tetigi: cado cecidi: parco peperci: fallo fefelli. Similiter per cōpoſitionem. a. producta in. e. productā cōuertit̉: ut armatus inermis: arceo coherceo. In. i. modo cōſimili ut amicus inimicus. Vnde etiam pleraque nomina quæ cum uerbis ſiue participiis componuntur: mutant a. extremam ſyllabam nominatiui in. i. correptam: ut arma armipotens: ſtella ſtelliger: cauſa cauſidicus: tu­ba tubicen: tiba tibiicen: duabus. ii. breuibus: ſed apud pleroſqꝫ per ſynæreſym in unam. i. longā cōmu­tant̉:& dicitur tibicen: quod in alia huiuſcemodi compoſitione non reperitur. De B Littera. Quoqꝫ littera muta eſt: hoc eſt quæ in ſonū ſuū: ſed in ſonū. e. litteræ terminat̉: hanc græci beta no minant: Geritqꝫ uirtutē& poteſtatē mediā inter. p.&. ph. Vnde nec penitus caret aſpiratione: nec ple­ne eam poſſidet. Quare nos ob litterarū affinitatē dictiones græcas traducentes: nōnunqͣꝫ. p.&. ph. in illam cōuertimus: Vt apud nos πῦξος: ſcilicet. p. in prima ſcribat̉: apud nos buxus. b. ſcribitur. Similiter αψυρτος: littera. ψ. pro qua nos. ps. ponere cōſueuimus: ab auctoribus noſtris abſyrtus cum. b. traduci tur. Item quod illi littera aſpirata αμφω: nos cum. b. hoc eſt ambo tranſcribimus. At ecōtrario ſimiliter quod illi. b. ſcribunt: nos ſæpe. ph. aſpirato traducimus: ut θριαμβοσ triumphus: de quo in propria dictione uidebimus. Quādoqꝫ uero&. p. exile pro. ph. aſpirato traducimus: ut quod ab illis φοινικειος cum principali aſpirata ſcribitur: a nobis puniceus exili. p. tranſfertur. Itē πορφυρεον purpureū. Quin & contra ubi illi. p. exile ponunt: nos ſepiſſime aſpiratum traducimus: ut quod illi δηιπ᾿υλη nos deiphyle: quod illi λάπιθαι nos laphithæ: quod illi υψιπυλη nos hypſiphyle cum. ph. aſpirato ſcribere conſueui­mus. Sed hæc& ſimilia etiam nonnulli ex noſtris cum. p. abſqꝫ aſpiratione ſcribunt: quod indifferenter in illis poſſe fieri compertum eſt. Itaqꝫ cum maiores noſtri ut infra late oſtendemus. f. quod digamma æolicum erat: in dictionibus noſtris primū pro eo quod nunc. u. conſonantē ponimus. poſtea pro. ph. aſpirato in lati nis dumtaxat dictionibus aſſumpſerint obſeruatum a quibuſdam uetuſtiſſimis referente Plinio fuit: ut pro littera. f. ob cognationē quam cum. ph. habere uidebatur. ipſum. b. ob litteræ uicinitatem tranſcriberent: & bruges cum. b. teſte Quintiliano in primo inſtitutionū pro eo quod eſt fruges ſcriberent& pronunciarēt Quin& Byrrhus pro Pyrrhus hoc eſt ruffus dicerent: Belena pro Helena: quin& ex græco quod ē βασκα νον noſtri faſcinum traduxerūt: Vt teſtis eſt Cloatius Verus in libris quos inſcripſit uerborum ē græcis tra­ctorum: quēadmodū rettulit Gellius libro. xvi. noctium atticarū:& faſcinare eſſe quaſi baſcinare. Sane cum æoles ſpiritus aſperitatē effugientes ubiqꝫ loco aſpirationis ipſum digamma æolicum. f. ponerent: contigit