Litteram ſemiuocalem eſſe antiqui grammaticæ ſcriptores aſſeruerunt: eo a uocali incipit:& in ſe ipſum terminatur: quibus Priſcianus non aſſentiens mutam eſſe uoluit. Tum quia loco mutæ iam po nitur: hoc eſt. p.&. h. Tum quia terminalis nominum minime comperitur:& ſemiuocalis neceſſario nomina terminet. Tum quia ante. I.&. r. in eadem ſyllaba ponitur: qui locus mutarum eſt dumtaxat. Tum etiā quia communem ante eaſdem litteras poſitam uocalem facit. Sed hæc hactenus. Verum ut ab exordio huius lit teræ: hoc eſt per quem modum ad nos uenerit procedamus. Habebant antiqui æoles litteram hanc: quæ ꝗa duplicis gammæ figuram detinebat: ut& nunc detinet: digamma a pleriſqꝫ ex noſtris cognominata fuit: a nonnullis uero ſibi hoc nomen datum fuit: quod apud æoles prius habebat: uidelicet. uau. ab ipſius uoce profectum teſte Varrone& Didymo: qui id ei nomen fuiſſe oſtendunt. Hanc igitur litteram auctores no­ſtri pro maxima noſtrarum dictionum commoditate ab æolibus eo pro loco acceperunt: quo nos nunc. u. conſonantem habemus.& eundem prorſus ſonum cum. u. conſonante: qua nunc utimur:& tunc quoqꝫ ipſum. f. nos habuiſſe: cum Priſcianus: tum alii plures artis grammaticæ ſcriptores atteſtantur. Verum cum dictiones noſtras:& quas ex græcis acceperamus: noſtri ut antiquiſſimi græcorum primitus pro. ph. aſpi­ratum& nullas per. f. ſcriberemus: uiſum eſt poſtea ut inter dictiones noſtras& græcas differentia notare­tur loco. ph. in dictionibus noſtris digamma. f. accipere. In græcis uero antiquam per. ph. ſcripturā obſer­uare. Itaqꝫ loco. f. digammi poſuerunt noſtri auctores. u. conſonantem: quia teſte Papyriano affinitatem in ſono habere uidebatur:& digamma ipſum cum alio ſono in dictionibus latinis loco. ph. ſcribi ſtatuerunt. Poſt hæc autem& noſtri ferunt auctores uoluit Claudius Cæſar pro. u. conſonante ipſum digamma inuer­ſum hac ſcilicet figura tranſcribendum eſſe: ut propriam haberemus litteram ubi. u. conſonantem faci­mus. Idqꝫ nos ipſi romæ quibuſdam in locis ſcriptum aſpeximus: ut ſerℲus pro ſeruus: Ⅎulgus pro uulgus: Ⅎixit pro uixit: e quibus hoc unum epitaphium inſeruiſſe ſat ſit. DIS. MANIBVS SACRVM. SECVN DI. ℲIXIT. MENS. IX. DIES. XXVI. PETRONIA. NOE. SOROR. EIVS. ℲIXIT. ANNVM. MENS III. DIES. XII. HIC. SEPVLTI. SVNT. Sed quāuis illi recte uiſum ſit: Conſuetudo tamen antiqua ſupe­rauit. Nam neqꝫ hanc ſolam ſed tres litteras Claudius ipſe teſte Cornelio Tacito prioribus noſtris adiecit. quæ uſui imperitante eo fuerunt: poſt oblitteratæ. Et ut idem atteſtatur: aſpiciebantur etiam tempore ſuo in ære publico plebiſcitiſqꝫ per fora& templa fixis. De. G. Littera. Muta littera eſt:& media inter. c. ſine aſpiratione ponitur: quare nec caret penitus aſpiratiōe: nec etiā eam plenam poſſidet: ut ſimili modo de. b.&. d. eſſe oſtendimus. Nam tres ſunt omnino ſimplices ſeu leues uel exiles. p. t. s. Tres aſpiratæ ſeu flatiles& craſſæ: uidelicet ph. th. ch. Tres mediæ uidelicet. b. d. g. ut de græcis ſimili modo late infra uidebimus. Vnde ob litterarum uicinitatem. k. ſeu. c. noſtrorum in. g. trāſ­ferimus: ut κυβερνήτης gubernator κώβιοσ gobius uel gobio. Iuuenalis in ſatyra Atticus eximie: ſi cœ­nat inquit. Nec mullum cupias cum ſit tibi gobio tantum In loculis: κύκνος cygnus cum. g. media ut qui­dam ſcribunt. Quin& pro. ch. aſpirato ipſum. g. nonnunqͣꝫ traducimus: ut αράγνη aragne. Alii uero iuxta litteraturam græcam cum. ch. aſpirato ſcribunt: ut in ea dictione uidebimus. Quin& γνοσοσ gnoſis. Vn de Gnoſiaqꝫ ardentis: dicebat ſtella coronæ. Conſueuerunt etiam maiores noſtri Varrone teſte libro primo de origine linguæ latine: ubi nos nunc. n. ponimus ante. g. uel. c. ipſum. g. loco. n. græcorum moræ deſcri­bere. Et ubi nos angulus illi aggulus cum duplicato. g. annotare: ubi nos anguilla: illi agguilla: quin igge­runt pro ingerunt: agceps pro anceps. Agchiſes pro Anchiſes& ſimilia: quæ omnia Accium noſtrum obſe­uaſſe affirmant. Mutatur etiam. g. in uerborum præteritis: ut oſtendunt Papyrianus& Priſcianus: quādoqꝫ in. c. ut agor actor: legor lectus: pingor pictus: aliquando in. s. ut ſpargo ſparſi: mergo merſi. nonnunqͣꝫ in x. ut rego rexi: pingo pinxi. De Aſpiratione. Vt oſtendunt grammatici noſtri littera non eſt: ſed aſpirationis nota: nec aliud litteræ niſi figuram:& in uerſu inter alias litteras a nobis deſcribitur detinere poteſt. Quod ſane ad uim litteræ minime ſufficere ualet: quia ſic quoqꝫ numerorum formæ quædam poteſtatem litterarum detineret. Præter hoc au tem nec uocalis nec conſonans eſſe poteſt: quare nec littera. non quidem uocalis: quia a ſe uocem habet nec uero conſonans: quia nec ſemiuocalis eſt nec muta. non quidem ſemiuocalis: cum nulla ſyllaba latina uel græca per integras dictiones in eam deſinat: ut in ſequentibus oſtendemus. non etiam muta cum in ea­dem ſyllaba cum duabus mutis bis ponatur: ut phthius: Erichthonius. At nulla ſyllaba plus duabus mutis iuxta ſe poſitis habere poteſt: nec plus tribus conſonantibus cōtinuari ualet: ut latius Priſcianus noſter hoc ipſum diſputauit. Sed ad alia tendentes comperimus Papyriano auctore libro ſecundo de orthographia latinos noſtros figurā plenā cuiuſdā græcæ litteræ ad nos pro aſpiratione traduxiſſe: quæ apud illos uocalis ē:& ſub hac forma. η. ſcribit̉ atqꝫ ita uocat̉. ut ſupra oſtendimꝰ poſt ꝗnqꝫ alias uocales litteræ. η.&. ω. mega a græcis cōperte fuerūt: ante qͣs nec aſpirationē græci nec latini habebāt: ut etiā ī ꝗbuſdā antiꝗſſimis