inſcriptionibus grecorū qͣꝫ latinorum uſqꝫ ad hæc tempora ego ipſe aſpexi. Sed a diligentiſſimis grā­maticis primum græcis deinde latinis ſpiritus quandoqꝫ diuerſiſſimus in litterarū pronuntiatione annota­ri poſſe uideretur: uiſum eſt æolibus primū effugientibus ſpiritus aſperitatem. F. digamma pro aſpiratione in quibuſdam dictionibus uti. Quos antiqui romani ſequentes loco aſpirationis ipſum digāma quandoqꝫ etiam apponebant. Vnde cum pro illo poſtea. u. conſonantē ſurrogarent: etiam nunc ubi illi Ϝεσπέρα nos ueſpera ſcribimus& proferimus. Et primū teſte eodem Papyriano feſpera ſcribebamus. Item illi Ϝέστις nos ueſtis:& primum feſtis dicebamus. Verum attici comperta uocali. η. diuidere illam cœperunt:& partē quidam unam uidelicet pro aſpiratione accepere: alteram uero pro nota exilitatis ſtatuere. Nam omnis di­ctio apud illos a uocali incipiens uel nota aſpirationis: uel exilitatis annotatur. Sed cum iuniores æoles teſte Cenſorino facilius ſemicirculum deſcriberent: uel quia forte propinquior ad formam digamma eſſe uide­batur: coperunt aſpirationem in ſimilitudinem. c. noſtri deſcribere: quod pene eandem figuram: quā græ­cum. ς. detinet habere uidetur: niſi quod non tanta curuitate quanta ipſum. c. noſtrum uel. s. græcum aſpi­ratio ipſa deſignatur: ut ſcilicet apertius priorem formā referre uidetur. Sed ut in antiquis codicibus græ­cis: quotidie aſpicimus prior forma ſignata apparet:& non nouorum æolorum forma deſcribitur. Rurſus & per contrariam formam notam exilitatis annotare ſtatuerunt græci quæ. ſ. talis eſt. Et ipſam aſpirationis notam daſeam uocant: quā Gryllus in libro de accentibus ad Virgilium flatilem dixit: notam uero exilitatis illipſilem: Gryllus leuem nominat. Rhemius uero Palamon exilem uocauit. At latini cum aſpirationem in ſcriptura noſtra reciperent: totum. η. pro aſpiratione ſumpſerunt. Nec illud diuidere curæ fuit: quia exilita tis notam penitus neglexerunt. Ponimus igitur aſpirationis notam ante uocales omnes: ſed poſt conſonan­tes tantūmodo quattuor more antiquorum græcorum: hoc eſt poſt. c. ut Chremes: poſt. t. ut Thraſo: poſt. p. ut Philippus: poſt. r. ut Pyrrhus. Verum cum Papyriano teſte uetuſtiores græcorum notam ipſam aſpirati­onis in uerſu ut noſtri conſcriberent: actum olim fuiſſe perpendimus: ut exercitis latinis in ſcriptura græ­ca confuſionem quoqꝫ& errorem ipſa aſpirationis nota nonnunqͣꝫ induceret. Nam traducentes noſtri ab initio dictiōis plurimas græcas: quibus indigere uidebamur contigit: ut decepti figurarum ſimilitudine id quod aſpirationis nota erat pro littera. s. acceperunt& traducerūt:& maxime quia ab æolibus ut plurimū ſumpſerunt: qui aſpirationem in formam. ς. græci deſignabant. Itaqꝫ cum ſcriptum comperirent ςέρπιλ λος putantes primam non eſſe aſpirationem: ſed. ſ. litteram quā illi in ea figura deſcribunt traduxerūt ſer­pillus.& herpillꝰ ſimili σέρϖω dixerūt ſerpo& herpo: et traduxerunt σεξ& hex: σέπτα ſe ptē& fimilia quæ plurima comperiuntur. Quare cum non minus apud græcos ipſos confuſionē quādoqꝫ eiuſmodi ſcriptura induceret: ita ut quod attici& nos muſam. s. proferimus: Boetes munam hoc eſt non uoce ipſius. s. ſed aſpirationis: teſte Priſciano in primo proferent. actum eſt ab illis ut non amplius in uerſu ipſa aſpiratiōis nota ſcribatur: ſed ſupra uocalem annotetur. Vnde iam ſcribitur ἑρπιλλος& ςέρπιλ λος: εξ et& non ſex alia ſimiliter. Idemqꝫ de nota exilitatis obſeruatur: ut ἀϖόλλων ἀυγοῦστινος:& in aliis modo conſimili. At uero ſupra cōſonantes nulla earum notarum ſcribitur niſi ſupra.. quæ ſola inter omnes cum principalis eſt aſpirationis nota deſignatur: ut ρήτωρ ῥολόπα ράφανοσ:& ſimiles: qͣꝫobrem cum eiuſmodi dictiones traducimus: ſemper cum. r. aſpirato tranſcribimus: ut rhodope: rhetor: raphanus. Sed an in medio ipſarum dictionū græcarum: quas no in litteraturam noſtram tranſcribimus: ipſum. r. aſpi rari debeat dubium eſſe uidetur. Quod Priſcianus in primo per hunc quoqꝫ modum diſſoluit dicēs. r. ſine aſpiratione in latinis ponitur: in græcis uero principalis hoc eſt in initio dictionis poſita: uel in dictione me­dia geminata:& a nobis trāſcripta aſpiratur: ut Pyrrhus: Tyrrhenus:& ſimilia: quæ ut ait ex antiqua noſtra ſcriptura aſpirationem in medio ſeruant. At uero quū non geminat. r. abſqꝫ aſpiratione ſcribenda ſunt: ut Pyra lyra ſyria:& ſimiles. Quod quia a doctis omnibus& approbatis latinis obſeruatur:& nos itidem ob­ſeruare debemus. Verum ut omnem aſpirationis obſeruantiam: quæ apud græcos habetur:& ad noſtros ex illorum dictionibus traducitur: facile compræhendamus: id prius diligenter proſpiciendum eſt: ex con ſonantibus græcis nouem mutas eſſe: uidelicet. β. γ. δ. κ. π. τ. θ. φ. χ. Quarum tres quidem apud illos exi­les ſunt ſeu leues: hoc eſt prorſus ſimplices:& quæ nullam intra ſe aſpirationem concludunt. ſ. κ. ϖ. τ. Tres uero aliæ craſſæ& ſpiſſæ: uel ut alii ex noſtris uocāt flatiles: uidelicet. θ. φ. χ. Rurſus& aliæ tres quæ mediæ nuncupantur uidelicet. β. γ. δ. quaſi medium quēdam inter ſpiſſas& exiles ſonum ſint continentes: ut. β. īter. ϖ.&. φ. ſimiliter. γ. inter. κ.&. χ.& ſimili modo. δ. inter. τ.&. θ.& ut ſimilia de litteris noſtris uidimꝰ Vlterius quoqꝫ& aliud diligentius perſpiciendum: ut quū quæ dictiones componuntur: quarū una in uo­calem deſinit:& alia incipit a uocali: in dictione compoſita non retinetur uocalis: in quā prima dictio qua componitur deſinebat: ut ſi præpoſitionem hanc græcam παρα cum hoc pronomine ἐμοῦ componamus abiicitur. α. in quod deſinit præpoſitio:& ſcribitur: ϖαρἐμοῦ& non ϖαραἐμοῦ. Quin& ut tam abiectio litteræ: qͣꝫ compoſitio deſignetur ſæpiſſime ponuntur ſupra locum: unde talis littera eſt abiecta quo ſigna ut ſupra ſtatim annotauimus. Vnum quidem ſemper in modum ſemicycli exilitatis: hoc eſt primum: quo reiectam uocalem fuiſſe notatur. Secūdum uero in formā eius nota: quā uocalis in initio dictionis ſequētis poſita ante cōpoſitionē habebat: utputa aſpiratiōis uel exilitatis: quo uocalē illā ſic ante cōpoſitionē fuiſſe