quādoqꝫ quidē præponunt̉: quādoqꝫ uero ſubſequunt̉: ut. c. d. m. s. t. Rurſum& aliā quæ cōſonāti præ­ponitur: nec poſt aliā in eadem ſyllaba locari poteſt ut. z. de quibus omnibus ſigillatim uidendū reſtat. B ante. d. in eadē ſyllaba ponit̉: ut abdera nomē urbis. de qua in ea dictione uidebimus. Labdarus filiꝰ fuit Polydori filii Cadmi. Abdomen ꝑs animalis pinguis. Bedelyros abominabilis. Bdelliū arbor de qua in ſua dictiōe uidebimꝰ. Idē ante. I. ponit̉ ut blandior: quod ē geſtu& maxīe tactu aliꝗd dulciter indicare:& abu ſionē ad alios ſēſus trāſfert̉: ut Quītilianꝰ: Blādiar pauliſꝑ iuuenes calamitatibꝰ meis. ante. r. ut brēnꝰ ūbra. C ante. l. in eadē ſyllaba ponit̉: ut clarus. itē ante. m. ut Pyrachmon: Alcmena: drachma: de ꝗbus oībꝰ in ſuis dictionibus uidebimꝰ. Ante. n. ut Cneus chidus nomē eſt urbis: de qua in propria dictiōe. ante. r. ut creber. ante. t. ut actus lectus: Cteſias ſiculus fuit orator:& pluraqꝫ in ſequētibus uidebimꝰ. Quin& poſt. ct. ip̄m r. in eadē ſyllaba collocamus: ut uictrix. aūt. I. teſte Priſciano ip̄a ſoni natura prohibente. D ante. l. in eadē ſyllaba ponit̉: ut abodlas: quod eſt fluuii nomē. ante. m. ut Admetus nomē uiri ꝓpriū. Dmois .i. ſeruus. de ꝗbus in ſequētibus apparebit. ante. n. ut cydnus: fluuius eſt ciliciæ: de quo in ſua dictiōe uide bimus. Ariadne filia Minos: quæ a modernis quibuſdam inſciis Hadriana corrupte ſcribitur& uocatur. Item ante. r. ut draco. Drances: quod nomen eſt uiri proprium. F ante. l. modo cōſimili in eadem ſyllaba collocatur: ut flauus flauius. ante. r. ut frater frango. G ante. l. in eadem ſyllaba ponitur: ut gladius: glabrio qui delicatus dicitur:& ſine pilis habetur. ante. m. ut agmen. ante. n. ut gnatus. ante. r. ut gratus. L ante nullam cōſonantem in eadē ſyllaba ponitur: ſed ſemper alias ſubſequitur. M raro ante cōſonātē in eadē ſyllaba collocari pōt. Reꝑit̉ tamē ante. m. ut amnis: ab ambio dicit̉ ſecūdū Var ronē. Oīa n. flumina circuerūt: ideo cornuta pingunt̉: ut dixit Seruius. Et ego romæ ſæpe uidi deos flumi­ ſculptos cornibus& urna. ſomnus. Agamemnon. Mneſteus: de quibus in ſequentibus. ut uidebi­mus. m. præcedentē ſyllabā terminare pōt ſubſequēte. n. itē nec ſubſequēte. t. niſi. p. interponat̉. N nunqͣꝫ ante aliquā cōſonantē in eadē ſyllaba præponi pōt: ſed ſemper ſubſequitur. P ante. l. in eadē ſyllaba ponit̉: ut planus. ante. n. ut terapne patria eſt: de Ouidius in epiſtolis heroidū: Ru­re terapneo nata puella phrygē. ante. r. ut pratū: præda quæ teſte Gellio li. xiii. noctiū atticaꝝ dicit̉ corꝑa ip̄a reꝝ quæ capta ſūt: manubiæ uero appellata ſūt pecuniæ a quæſtore ex uēditiōe prædæ redactæ. ante. r. teſte Priſciano in. viii. ut ip̄e: ſcripſi: nupſi: ſimiliter capſa: tametſi a capio deduci uelint. Alii a græco tractū uolūt quod eſt κάμπτρα:& amiſiſſe. m. cum dici debuiſſet campſa. ante. t. ut aptus captus ineptus: pthia patria Achillis: ut in ſequētibus uidebimus diphthongus ſtulptile: quod ſculptū dicimus: ut ſculptile ſimulachrū legimꝰ quod ſculptū eſt. Nec inter. m.&. n. ip̄m. p. ſtare pōt nec poſt. r. in principio ſyllabæ aliter ſic ut ſtirps. Q Ante nullā conſonantē in eadē ſyllaba poni pōt: ſane ſubſequi ut ſupra uidimus. R ante nullā conſonantē in eadē ſyllaba ponitur: ſed ſemper alias ſubſequitur: ut ſupra uidimus. S ſequēte. b. in eadē ſyllaba ponit̉: ut aſbeſtus. i. inextinguibilis: aſbutes. i. inſepultus. Itē ſequēte. c. ut ſcutū. Quin& poſt. c. ſubſequēte. l. in eadē ſyllaba ponit̉. ut ſmaragdꝰ: ſmyrna. Itē ſequēte. q. ut ſqualor: ſequēte p. ut ſpes ſpera. Quin& poſt. p. ſequēte. I. ut ſplendidus: uel. r. ut ſpretus. Itē ante. t. in eadē ſyllaba ponitur ut ſtatus: ſtennus: caſtellū ꝑuus ē uicus muris circūdatus. Et a caſtro deſcendit quo ſignificat̉ locꝰ muris mu nitus: ac etiā urbs teſte Seruio ſuꝑ. vi. ænei. Et caſtra in plurali notū ē appellari locū in quo milites tētoria fi­xerūt. Vocat̉ etiā caſtellū teſte Vlpiano receptaculū illud: quod aquā publicā ſuſcipit.& ut addit Iabolenꝰ ex quo fiſtulis aqua ducit̉. Quo ſignificato Frontinus de aquæductibus ad neruam ſæpiſſime uſus eſt. Item ponit̉. s. in eadē ſyllaba ante. t. ſequēte. l. ut ſtloppus:& ē ſonus ille qui ex inflatione buccarū erumpit. Per­ſius in penultima ſatyra: Nec ſtloppo tumidas intendis rumpere buccas. uel. r: ut ſtratus: ſtructor qui a ſtru­endo: hoc eſt ordinando& componendo deducitur. Vnde dici poteſt conuiui compoſitor. Iuuenalis in. v. ſatyra: Structorem interea nequa indignatio deſit Saltantem ſpectas: de quo in ſequentibus cum de. r. lit­tera finiente ſyllabam ante. g. pertractabimus clare uidebitur. Quin& ab eodem uerbo ſtrues deducitur: quæ præcipue eſt lignorum. Sane fruſtum non ſuſcipit. r. poſt. ſt. in ultima. Vnde Iuuenalis in ſatyra Atti­cus eximiæ inquit: Nec fruſtum cape:& Virgilius in primo: Pars in fruſta ſecant. Nam fruſtra cum. r. ad­uerbium eſt ſignificans incaſſum. non poteſt etiam. s. ante alteram mutarum poni. Verum ī fine ſyllabæ om nes liquidæ ante. s. collocantur: ut plus hyems mons ars. T Ante. l. in eadem ſyllaba ponitur: ut Tepolemus Atlas nomina ſunt propria: de quibus in ſequentibus. an­te. m. ut Tmolus iſthmos: de quibus in ſequentibus clare habebitur. ante. r. ut tractus. X Ante nullam conſonantem in eadem ſyllaba ponitur: ſed ante illam omnes liquide excepta. m. in fine eiuſ­dem ſyllabæ collocari poſſunt: ut falx lanx arx. Z Simili modo ante conſonantem poni non ualet. Nec ulla duplex in capite ſyllabæ conſonante ſequente lo­cari poteſt. Vnde non recte zmaragdus cum. z. in principio dictionis a nonnullis ſcribitur: quod Lucanus in x. non poſſe fieri per illud monſtrauit quod ait: Et ſuffecta manu foribus teſtudinis indæ Terga ſedent cre­bro maculis diſtincta ſmaragdo. Nam ſi eſſet. z. ante. m. ſubtrahi in metro minime poſſet. Et ſic quoqꝫ uer­ſus ipſe non ſtaret: ubi iam. s. uim conſonantis amittit. Non etiā poſt conſonantem in eadē ſyllaba collocat̉.