De uocalium& conſonantium ordinatione in diuerſis ſyllabis. Iſo de uocalium& conſonantium ordine in una eademqꝫ ſyllaba: reſtat ut de earūdem in diuerſis ſyl­labis ordinatione proſequamur. Itaqꝫ omnis dictio uel ſimplex eſt uel cōpoſita. Si ſimplex intermedi as illius ſyllabas aliqua a uocali incipiat: neceſſe eſt antecedentem quoqꝫ ſyllabam in uocalem deſinere: ut pietas: curialis: pareo: eo: ruo: munio. Non tamen ſi præcedens in uocalem deſinit: neceſſe eſt ſubſequentē a uocali incipere: ut in eiſdem exemplis liquet. At ſi compoſita ſit dictio& ſyllaba intermedia a uocali inci­piat: non neceſſario antecedens in uocalem deſinit: ut exacuo: perago: ineo: aduro. Verum in compoſitis quandoqꝫ ſubtrahitur conſonans:& tunc antecedens ſemper in uocalem terminatur: ut coio cōis: quod ex con& eo componitur.& hæc hactenus de uocalibus. Quæ fere omnia per cōtrarium in conſonantibus ob­ſeruamus. Nam ſi ſimplex ſit dictio& antecedens illius ſyllaba in conſonantē deſinat: neceſſe eſt ſubſequē­tem quoqꝫ a conſonante incipere: ut artus: arduus ille. non tamen ſi ſequens incipit a conſonante: neceſſe ē præcedentem in conſonantem deſinere. ut faber: Nero: filius: nomen: numen. Si autem compoſita ſit dictio & eius antecedens ſyllaba in conſonantem deſinat: non neceſſe eſt ſubſequentem a conſonante incipere: ut obaudio: abeo: perago: exacuo: exanguis: ſubeo: ineo: tranſeo: pereo: prætereo: abundo: aduro: exuccus ſine ſucco. Sane Herodianus de orthographia putauit rationabilius conſonantem in quā antecedens ſylla ba terminatur: cum ſequētis ſyllabæ uocali cōiungere: qͣꝫ ſic quoqꝫ præcedentem finire. Quare ad ipſam uo cis prolationem conuenientius eſſe dixit ſimplicium regulam qͣꝫ compoſitorum ut diximus obſeruandam. Quod Priſciano quoqꝫ doctiſſimo grāmatico non placuit. tum quia aliquæ dictiones primā in metris cō­munem haberent: oblitus: oblatus: obruo: obrado.& ſimilia: ita ut poſſent etiam corripi. quod nunqͣꝫ com­pertum fuit: cum liquida poſt mutam in eadem ſyllaba præcedente cōmunem faciat. tum quia circumeo cir cumago& ſimilia eliſionem ipſius. m. in pronuntiatione non paterentur: quia tūc quoqꝫ per eum in ſequē­tem ſyllabam pertranſiret. tum etiam quia multa uocales quæ aſpirari debent: aſpirationem amitterent: ut inhibeo adhuc abhinc& ſimiles: cōſonātes illæ uocalibus aſpiratis coniugi poſſint. Stabit igit̉ quod doctiſſimi aſſeruere grammatici in compoſitis dictionibus ſyllabam in conſonantem deſinere poſſe ſubſe­quente a uocali incipiente. A n in cōpoſitis dictionibus ſi ſequens ſyllaba a cōſonante incipiat: præcedēs in aliquā cōſonantē finiri poſſit. Ed dubium reſtat grande an in eiuſmodi compoſitis dictionibus ſi ſequens ſyllaba a conſonante inci piat: præcedens quoqꝫ in quālibet poſſit conſonantem deſinere. Quod pluribus argumētis nequaqͣꝫ poſſe fieri monſtrauimus. Et incipientes a. b. conſonante: per ſingulaſqꝫ alias tranſcurrentes oſtendemus: quas ſyllabas quæqꝫ conſonans ualeat terminare:& quas non ualeat. De ſyllabis deſinentibus in. b. Taqꝫ in. b. conſonantem ſyllaba deſinens comperitur: ſi ſubſequens etiam ab ipſo. b. initium ſumat: ut ſabbatum:& Priſciano auctore ſabburra quæ arena eſt immunda: qua naues onerari uſqꝫ ad cer­tam menſuram conſueuerunt. Nos uero non cum duplicato. b. ſed potius cum unico ſcribendum putamꝰ quia breuis eius prima ab auctoribus noſtris ponitur. Virgilius libro georgi. iiii. Vt cymbæ inſtabiles fluctu iactante ſaburram Tollunt. Lucanus ſimiliter: Fluctuqꝫ latente ſaburra. Gibbus cum duplicato. b. ſcribitur & tumor eſt in dorſo. Vnde gibberoſus qui gibbum habet atqꝫ idem gibber. Obba ſimiliter ipſum dupli­cat:& teſte Nonio genus eſt poculi uel ligneum uel ex parte. Sed hæc hactenus de ſimplicibus. Nūc quoqꝫ de compoſitis.& primo a præpoſitionibus ſubſequendum eſt. Ab igitur præpoſitio cum alijs dictionibus componitur:& cōſeruat. b. litteram: ſi ſequens utiqꝫ dictio a uocali incipiat: quæcūqꝫ ſcilicet uocalis illa exi­ſtat: ut abactor: quod ex ab& actor compoſitum ex abigo deducitur. Vocantur etiam abactores pecuario­rum animalium fures latrunculiue: quos ut uidebimus: abigeos etiam uocant. Aberro quod ſimiliter ex ab & erro cōponitur. Abigere ex ab& ago compoſitum mutauit. a. in. i.& ſignificat a loco fugare atqꝫ expel­lere: ut abigemuſcas a facie mea ſcribentis. abige canes a popina tua: abige ſturnos ſonitu a uinea. Quinti­lianus: ibi multis miſer planctibus aues abigam. Similiter oues capras aſellos ab hortis a uinetis a pratis abi­gimus.i. expellimus. Vnde etiam abigei dicti ſunt qui teſte Vlpiano proprie hi habentur: qui pecora ex pa­ſcuis uel armentis ſubtrahunt:& quodammodo deprædantur:& abigendi ſtudium quaſi artem exercent: equos de armentis: uel oues de gregibus abducentes. Abiicio cum duplicato. i. ſcribitur ex ab& iacio com­ponitur: ubi in compoſitione. a. conuertitur in. i. Abominor ex ab& ominor ſine aſpiratione componitur: quaſi cum faſtidio exhorreſco. Abortiuus ex ab pro abs: quod eſt contra& deriuatio ab orior deducto cō­ponitur. Abundo ex ab& undo componitur:& ſine aliqua aſpiratione ſcribitur: quia non ab habeo uenit Abuſus ex ab& uſus componitur: quaſi contra uſum: cum quo abuſio prorſus idem eſt. Verū ſequente. u. cōſonāte ab præpoſitionē abiicit̉. b. ut auerto quod ex ab& uerto cōponit̉:& inde auerſo quod eſt ex ali qua re: quā deteſtamur uultū auertimꝰ: ut dii talē terris auertite peſtē. Cōſtat igit̉ dictiōes a ſingulis uocali­bꝰ īcipiētibꝰ ab p̄poſitiōe cōponi poſſe. At aliæ a ſingulis cōſonātibꝰ ſumētes initiū ea cōponūt̉. dictiōibꝰ incipiētibꝰ ab ip̄o. b. cōponit̉ ab præpoſitio. Vnde adbreuio etiā ſi. b. ab aliꝗbꝰ ſcribat̉ ex ad præpoſitiōe cōponit̉. Et ut teſtis eſt Priſcianꝰ adbibo. d. ſcribēda ē. Nec ſemꝑ ab præpoſitio purū aūt