ſed alteris. At de epiſtola apertum eſt. ut accepi duas epiſtolas: quarū alteri iam reſpondi: alteri nunc reſpon deo. Et utitur Cicero fere uerbo accepi. ut accæpi epiſtolam: accæpi litteras. Plinius uero nepos frequentius accæpi niſi codices mendoſos dicere uolumus. Quid quod do tibi litteras dicimus tanqͣꝫ tabellario. Do ad ad te litteras ſcilicet ad te perferendas: aliquando hæc duo coniunguntur. ut Cicero: Dedi illi ad te litteras & Saluſtius: Vulturtio litteras ad Catilinam dat. De ſyllabis deſinentibus in. x. N.x. auctore Priſciano nulla ſimplex ſyllaba in medio dictionis terminatur. Sed ut puto excipitur ſextus dexter direxti in quibus. x. cum ſequente conſonante coniungi non poteſt. Nam ut idem prius di xerat: nunqͣꝫ in capite ſyllabæ duplex poſita poteſt cum alia iungi conſonante: quare antecedentem ſyllabā finit. Et ſic eius regula uniuerſalis eſſe non poteſt. Verū in compoſitis a præpoſitione ex: remanet quidem præpoſitio nōnunqͣꝫ integra: nonnunqͣꝫ uero abiicit. x. Aliquando aūt cōmutat in aliam litteram. Remanet integra ſequente. c. ut excurro excretus. i. ualde creſcens. ut excretos hædos apud Virgilium legimus: excogito: hoc eſt per cogitationē inuenio: quod ad res tantū incorporeas pertinet. ut excogitauit argumenta rationes figuras cauſas. Excubiæ ſimiliter ab ex quod eſt extra indicat:& cubo deducitur atqꝫ cōponitur: quæ diurna ſūt: ac nocturna. uigiliæ uero tantū nocturna. Ante. l. uero ſeruat̉ integra. ex. præpoſitio. ut ī hac ſo la dictione exlex. i. qui abſqꝫ lege uiuit. Ante. p. ſimiliter remanet integra. ex. ut expello: expugno: quod eſt pugnando uinco: ſed de oppidis: de caſtris: de nauibus: ceteriſqꝫ huiuſmodi dicitur. Nam ſi tecū conſeram manus ac uincam: nō te expugnaſſe dicar. explodo quod a plodo. i. plaudo cōponitur:& non tantū ſignat eiicio: ſed manibus cū ſono pulſantibus eiicio qualiter quēpiam ē domo e theatro ex aliquo conſilio pulſatione manuū eiicimus. ut Cicero: Iſtrio ſi paululū ſe moueat extra numerum: aut ſi uerſus pronuntiatus eſt una ſyllaba breuior aūt longior: exſibilatur exploditur. Vnde& exploſa ſententia dicitur eo modo eiecta ut idem Cicero: Quoniam Pyrrhonis Ariſtonis Herilli iam pridem exploſa ſentētia eſt. Ante. q. ſimiliter ma net integra. ex. præpoſitio. ut exquiro exquæſtor. i. ualde quæſtor: hoc eſt in magno honore habitus. Ante s. uero modo conſimili. ex. præpoſitio teſte Luranio antiquiſſimo auctore& Papyriano grammatico libro quarto de orthographia integra conſeruatur: ut exſicco: exſibilo: exequor:& alia ſimilia. Quibus grammaticorū ratio obſtare uidetur. ut ſupra uidimus: quū de. x. littera tractaremus. Ego autē puto antiquorū conſuetudinē magis obſeruandā. Ante. t. uero abſqꝫ dubitatione cōſeruatur. ex. ut extendo extorris: quaſi extra ſuam terram: extempore dicere: hoc eſt ex improuiſo:& impræmeditatū dicere: nec domi compoſitā orationem afferre. Hinc uocatur extemporalis oratio. Perſius etiā ait extempore uiuere. Aliquando uero ex tempore aliquid agere: eſt ex temporis conditione id conficere. Cicero libro officiorum. ii. Quos credimus expedire rem& conſiliū ex tempore capere poſſe. Idem libro. iii. eiuſdem operis: Huius inquit generis quæſtiones ſunt hæ omnes: in quibus ex tempore officiū queritur: ex tempore inquit: quaſi ex temporis cō ditione. Extemplo cum. e. in penultima ſcribitur:& ſignificat ſtatim uel ſubito: quaſi extra tempus: hoc eſt temporis cōmoditatē: ut quidam ferunt. Virgi. in primo: Extemplo ænea ſoluunt̉ frigore membra. Abiicit uero. x. nōnunqͣꝫ in cōpoſitione. ex. præpoſitio: atqꝫ. e. ſola remanet:& non. ex. ut ante. b. quidē ebibo ebeo ebeas prima coniugationis uerbū quaſi extra beatitudinē uado. Vnde ebeati teſte Apulegio grāmatico illi dicuntur: qui fœlicitate aliqua ceciderunt. Ante. d. uero ut edico: quod proprie eſt litteris aliquid iubeo uel impero. Vnde edictū conſulum ſunt litteræ conſulum: quibus aliquid iubent atqꝫ imperant. Indicere uero uidetur potius per præconem aliquid denuntiare. ut Dido apud Virgiliū in. ii. ænei. Templis indicit honorem. Ediſco ſimiliter cōponitur:& eſt memoriter cōplector: de quo ſupra uidimus. Educo ſimiliter ex. e.& duco cōponitur. Ante. g. ſimiliter ut egero: quod ex. e.& gero cōponitur:& eſt quaſi extra gero& euacuo egregius eodem modo:& quaſi extra gregē interpretatur. Ante. I. ut elabor ex. e.& labor laberis cōponit̉. Et denotat eo modo periculum effugere: quo anguis lubricus: murena ue aut anguilla manupræhenſa lapſu fugit: quaſi extra manū labitur. Virgilius libro ænei. ſecundo: Ecce aūt elapſus pyrrhide cæde polites. Eleuo ſimiliter ex. e. quod eſt extra& leuo componitur: quaſi imminuo& extenuo. Quintilianus: Nam ꝗs ignorat quin id longe ſit honeſtiſſimū ac liberalibus diſciplinis& illo: quo eximus animo digniſſimū non uendere operam: nec eleuare tanti beneficii auctoritatem. Ideo dixit Hieronymus ſuper id Iſaia: Eleuatum eſt ſuper luminare templi: debuit tranſferri ſublatum eſt: ſed ad tollendā ambiguitatem ne quis putaret ſen ſum eſſe talem: qualis eſt ſublatum eſt mihi palliū ad aliud uerbum recurſum fuit. Ante. m. ut emineo: quaſi extra alios: hoc eſt præ alijs maneo. emergo ſimiliter extra uulgarē modū mergo. i. ꝓcedo. Iuuenalis in. iii. ſatyra: Haud facile emergunt: quorū uirtutibus obſtat Res anguſta domi. Ante. n. ut enitor eodeꝫ modo ex e.& nitor ideſt conor componit̉: hoc eſt ut extra conor. Vnde enixa& cōnixa quæ peperit. Virgi. in bucoli. An ſilice in nuda cōnixa reliquit. Enodes. i. ſine nodis. ut Virgi. li. georgi. ii. Enodes trunci. Ante. r. ut eruo: quod ſimiliter cōponit̉ eodem modo ſequēte. i. conſonante&. u. ut eiulo: quod eſt ſublata uoce fleo: quod mulierum magis eſt proprium. Euentus ſimiliter componitur:& in ſingulalari quarta eſt declinationis& generis maſculini. In plurali uero ſæpiſſime a Cicerone in neutro genere& declinatione ſecūda exprimitur ut libro de oratore: Et alioꝝ inquit factis aut dictis aut euentis. Idē de diuinatione: Si euēta querimus: quæ
zum Hauptmenü