exquiruntur auibus.& ad Atticum: Semper enim cauſa euentoruꝫ magis mouent qͣꝫ ipſa euenta. Euidens ſimiliter.& negociū euidens id dicitur: quod uidet̉ aperte& intelligit̉: non quod uidet& intelligit. Commutat autem. ex. præpoſitio cum alia dictione compoſita. x. litteram in aliam conſonantē:& maxime quum ſequitur. f. ut officio effingo: hoc eſt ad alterius formam fingo:& quodammodo fingendo repræſento. Ci cero libro ſecundo de oratore: Tum recedat exhortatio qua illum quem delegerit: imitando effingat atqꝫ exprimat. Quintilianus: Nam mihi uidetur. M. Tullius quum ſe totum ad imitationē græcorum contuliſſet: effinxiſſe uim Demoſthenis: copiam Platonis: iucunditatē ſocratis. Effigies ſimiliter ab ex& fingo deducitur& componitur. Nam eſt figura ad uiuam alterius fimilitudinē: uel ad ueritatis imaginem facta tā in picturis qͣꝫ in ſculpturis. Præter hæc autem quæ diximus nonnunqͣꝫ. ex. abſqꝫ compoſitione præponit̉ dictio nibus etiam incipientibus a. d.& ab aliis litteris ut ex dignitate ex utilitate ex uſu pro eo quod eſt pro dignitate pro utilitate pro uſu: uel ad dignitatem ad utilitatem ad uſum. Sed cum præponitur dictionibus incipientibus ab. r. ſemper fere ab ipſa præpoſitione. ex. tollitur. x. ut e republi. ideſt pro republi. Quintilianus: Sicut poſſe conceditur: eos ſaluos eſſe magis ē publi. ſic qͣꝫ puniri. E regione e re mea e re tua ere noſtra. Liuius libro. xxxii. Perinde ac nos poſtulauerunt: quæ ere ſua eſſent: ſed ſuaſerint: quæ nobis ſenſerint utilia eſſe. ſimiliter Cicero inquit: E renibus laborabat: hoc eſt morborum in renibus patiebatur. Quid cū dictionibus incipientibus a quibuſdam uocabulis etiam componitur: ut exaro ideſt ſcribo: quod ab ex& aro componitur: eo quod qui ſcribit in modum aratoris conficere uideatur. Exedo ideſt corrodo ab ex& edo. exiſtimo ab ex& æſtimo componitur: ubi. æ. diphthongus in. i. longam conuertitur:& idem eſt quod puto uel iudico: de quo in dictione æſtimo in ſequentibus habebimus. Et ab exiſtimo exiſtimatio deſcendit: quæ opinio eſt atqꝫ ſententia. Et accipitur aliquando quidem actiue. ut exiſtimatio mea eſt. i. ita exiſtimo. Ali quando uero paſſiue. ut homo magna exiſtimationis. i. fama& nominis: quod eum omnes magni exiſtimēt exoletus quod dum eſt ſubſtantiuum ſignificat ſcortum maſculum:& præcipue iam adultum. Dum uero eſt adiectiuum adultum ſimpliciter deſignat: ſed raro reperitur: ut apud Plautum: Reliqui domi exoletam uirginem. Exurio ab ex& uro: per interpoſitionem. i. ut nonnulli dicunt componitur: hoc eſt famem patior Alii uero ab haurio per abiectionem aſpirationis& primæ partis diphthongi. Et ut Priſcianus plureſqꝫ alij grammatici atteſtantur: Omnia quæ in rio deſinunt. ut exurio: cœnaturio: ſcaturio: parturio:& ſimilia meditationē ſignificāt. Ideoqꝫ meditatiua uerba appellant̉. Quibus Laurentius Vallenſis in elegantiis ad me miſſis nullo modo aſſentit: ſed deſideratiua magis atqꝫ optatiua uocari uoluit. Ita ut exurio idem ſit: quod cupio edere. Vnde Quintilianus: pater inquit filios exurit. Et Martialis libro. viii. epigrammatum: In omni bus uaccerra quod conclauibus Conſumit horas:& die toto ſedet. Cœnaturit. Vaccerra: non cacaturit.i. cœnarē cupit: non ut reliquum. ſimiliter Cicero: Vt aliquando dolor populi. ro. pariat: quod iamdiu partu rit. Idem Liuius: Et quod diu parturit animus ueſter aliquando parit. Vbi affectum ſignificat non cogitatio nem. Nonnunqͣꝫ& pro ſuis primitiuis ponuntur. ut ſcaturio magis pro ſuo primitiuo ſcatet ponitur: quod eſt non ſolum aquarum: ſed herbarum& cæterorum ſua ſponte ubertim naſcentium. Ce ſyllabis deſinentibus in. 2. N. z. nulla ſyllaba deſinit: nec in dictionibus latinis ſcribitur: ſed in peregrinis tantūmodo ac in initio dictionis: uel in initio mediæ ſyllabæ præcedente a uocali aut. n. aut. r. ut zacinthus zephyrus. poſt uo calem in media ſyllaba. ut gaza. poſt. n. ut ziniber: Melārophos nomen proprium. poſt. r. ut Ariobatzanes nomen uiri proprium. Documenta generalia orthographiæ dictionū græcarum quæ latine ſcibuntur. Nulla dictio græca apud latinos per. f. ſcribitur. Eſtat iam documenta quædam ſubnectere: quæ ſpecialius ad orthographiam de qua intendimus con uenire uidentur. Vt illud primum: Quod omnis dictio græca quæ latine tranſcribitur nunqͣꝫ per. f. ubi opportune cadere poſſet: ſed ſemper per. ph. aſpiratum eſt ſcribenda. cuius rationem iam ſupra oſtendimus quia antiquam noſtram ſcripturam in dictionibus græcis: quæ per. ph. ſecundum illorum conſuetudinem anteqͣꝫ. φ. litteram adinuenirent etiam poſtqͣꝫ accæpimus. f. in ea poſitione quā habemus obſeruare tenemur: ut cum de ea littera tractaremus oſtendimus. Excipiuntur aliqua: quæ& ſi abſqꝫ dubitatione græca ſunt) ex inueterata tamen conſuetudine potius per ipſum. f. qͣꝫ. ph. ſcribi conſueuerunt. ut fama: fugo: fo rum: fucus: fero: fur: furtum. Nam de fure& furto ſic Paulus iuriſconſultus in titulo de furtis rettulit: furtum inquit a furuo ideſt a nigro dictū Labeo ait: quod clam& obſcure fiat:& plerunqꝫ in nocte. uel a fraude ut Sabinus ait: Vel a ferendo ideſt auferendo: uel a græco ſermone: quod φωρ appellant. Immo ut ait& græci a ferendo φωρ dixerunt. Verum teſte Priſciano in octauo: ſum: fero: uolo:& edo uerba anomala ſine dubio a græcis aſſumpſimus. fragus etiam teſte Seruio a φάγαιν quod eſt comedere deducitur:& tamen cum. f. ſcribitur. Quid quod a fero traxiſſe uidetur: Ouidius uocabulum forda pro boue prægnante. Cum ait libro quarto faſtorum: Forda ferens bos eſt fœcundaqꝫ dicta ferendo. At famam& fucum nonnulli antiquiſſimi etiam cum. ph. ſcripſerunt.
zum Hauptmenü