ideſt centurio. Archidamus. Archidamas. nomina uirorum propria: de quibus meminit Plutarchus. De compoſitis ab hippos. Vrſus omnia deriuata aut compoſita ab hac dictione hippos: qui apud nos equus dicitur:& cum. i. latino aſpirato& duplici. p. ſcribitur: eodem modo cum. i. latino aſpirato& duplicato. p. ſcribunt̉. ut Hippodamia: quæ filia fuit Oenomai Helidis& Piſæ regis:& uxor Pelopis. ut in ſua dictione uidebimꝰ Hippomanes: de quo ſimiliter in ſua dictione habebitur. Hippocentaurus Hippocrates Hippolitꝰ:& alia qͣꝫplura: de quibus in ꝓprijs dictionibꝰ apparebit. De compoſitis a poly. Mplius& omnia compoſita& deriuata ab hac dictione poly: quæ. v. græco ſcribitur:& apud nos multum deſignat: per. y. græcum ſimiliter deſcribuntur. ut polydamas nomen proprium troiani: qd̓ expoly& damazo: quod eſt domito componitur. Polycrates ſimiliter a cratos: quod eſt robur componit̉. Nomen eſt uiri proprium. Polydorus: de quibus in ſuis dictionibus uidebimus. De compoſitis ab hac dictione phyſis Imili modo& omnia compoſita uel deriuata ab hac dictione phyſis: cuius prima per. y. græcum ſcri­bit̉:& apud nos naturā deſignat: ſimiliter& illa per. v. græcū ī prima ſcribi debēt:& ī ſequēti. i. latinū cōſeruāt. ut phyſica. i. naturalis: phyſiologꝰ de naturis diſſerens: phyſionomia naturaliū norma:& ſimilia. De compoſitis ab dictione philos. Terum& omnia compoſita uel deriuata ab hac dictione philos& phila: quæ apud nos amorem indi­cat:& per. i. latinum atqꝫ. ph. aſpiratum ſcribitur: ſimiliter& illa ſcribi debent. ut Philoſophus: Phila delphia nomen eſt mulieris proprium: philargyria: cuius antepenultima cum. v. græco ſcribitur. ex ar­gyrion: quod apud nos eſt argentum componitur:& auiditas argenti ſeu auaritia tranſfertur. Philippus& ſimilia: de quibus in proprijs dictionibus oſtendemus. De CHIR. Mplius& omnia compoſita uel deriuata ab hac dictione chir: quæ cum. ch. aſpirato&. i. latino ſcri­bitur:& apud nos manum ſignificat: eandem prorſus litteraturam conſeruant: hoc eſt cum. ch.&. i. la tino ſcribuntur. ut chirurgia ideſt manuū operatio. chirotheca ideſt manuū uagina: cuius etiam penultima cum. th. aſpirato ſcribitur. Vnde& omnia deriuata ab hac dictione theca cum. th. aſpirato ſcribuntur: ut bibliotheca hypotheca.& ſimilia. De compoſitis ab hac dictione theos. Oſſumus& in his complura modo conſimili referre. Vt omnia compoſita uel deriuata ab hac dictio ne theos: quæ cum. th. aſpirato ſcribitur:& deum ſignificat: ſimili modo ſcribuntur. ut theologia the olus Theopōpus Theodorus Dorotheus: quæ ex eiſdem componunt̉: quaſi dei donū: uel donū dei dicūt̉. De THORO. Ttem& deriuata quæqꝫ a theoro: quod eſt ſpeculor: ſimiliter per. th. aſpiratum ſcribuntur. ut theo­ria ideſt proſpectus. Theorica ideſt ſpeculatio:& ſimilia. DE PR. militer omnia deriuata a pyr: qui eſt ignis per. y. græcum ſcribuntur. ut pyra: quæ ap. d nos dicitur rogus. Pyramis: Pyrrhus ideſt ruffus:& ſimilia. De CHRISOS. Mplius& omnia compoſita uel deriuata ab hac dictione chryſos: quæ apud nos dicit̉ aurum per. ch. aſpiratum ſimiliter&. y. græcum ſcribuntur. ut Chryſes ſacerdos quidam Apollinis. Chryſeis illius fi­lia. Chryſoſtomus os aureum. Nam compoſitum eſt cum ſtomos: quod cum. t. exili ſcribitur:& latine dicit̉ os.& ſimilia quæ in ſequentibus uidebimus. De ARROS. Vrſus& omnia compoſita uel deriuata ab hac dictione argyros: quæ per. y. græcū ſcribitur:& apud nos argentum denotat: cum. v. græco ſimiliter conſcribuntur: ut philargyros. i. auidus argenti. lithar. gyrium. i. lapis argenteus.& alia quæ in ſequentibus apparebunt. STHENOS Imili modo omnia compoſita uel deriuata a ſthenos: quod apud nos dicit Valentiam ſiue robur: eum th. aſpirato ſcribuntur. ut Demoſthenes: ideſt populi robur. Antiſthenes contra ualentia. Calliſthenes ideſt pulchritudinis potentia.& ſimilia. CLEOS. Vin& omnia compoſita& deriuata a cleos: quod apud nos dicit gloriam: cum. c. non aſpirato ſcribū tur: ut Cleomides. Ariſtoces: Pericles& alia qͣꝫplura: quæ in ſequentibus apparebunt. CRATOS. Tem compoſita omnia uel deriuata ab hac dictione cratos: quæ apud nos robur dicit: uel imperium cum. t.&. c. exilibus ſcribuntur. ut Hippocrates medicus fuit ſummus. Menecrates medicus ſimiliter.