ſa: hoc eſt uno prandio uel cœna. A bantes cum unico. b.&. t. non aſpirato ſcribitur: populi ſunt ionum inter achiuos: ut dixit herodotus libro hiſtoriarum primo. alios dixit Orpheus in argonautica eſſe iuxta pontum. Rurſus& alios dixit Ariſtarchꝰ in ſecundum Homeri eſſe inſula euboia. A batos cum unico. b.&. t. exili ſcribitur: apud nos īacceſſibile interpretatur:& ab a: quod ē ſine:& βαδιζω uerbo: quod eſt accedo componitur. Vnde inſula quædam circa extrema ægypti in memphitica palude po ſita: eo nomine a græcis dicta fuit: quia ad illam ob limi& papyrorum copiam difficillimus ſit acceſſus: ut in dictione Oſiris latius explicabimus. Simili cognomine locus ultra ægyptum& æthyopas ab antiquis uo cabatur: ubi primū nilus magno fragore deſcendit: dicente Lucano libro. x. Hinc abaton: quam noſtra uo­cat ueneranda uetuſtas Terra potens: primos ſentit percuſſam tumultus:& reliqua. A bdera cum. b. ante. d. in eadem ſyllaba teſte Priſtiano ſcribitur: urbs fuit in thracia: quam teſtibus Solino& Pomponio Diomedis ſoror condidit:& a ſe cognominauit. Nec inde procul tyrida oppidum fuerat: equo rum Diomedis ſtabulum: quod Pomponio teſte ceſſit euo.& eius tempore ſolum turris ueſtigium perdu­rabat: quæ Diomedis turris etiam tunc quoqꝫ uocabatur. Sed abdera tandem ſenio collapſa: a clazomeniis ex aſia uenientibus ad maioreꝫ faciem reſtituta depoſito priori nomine Clazomene ab illis nomen accæpit. luxta abderam uero biſtonium ſtagnum nominatiſſimum fuiſſe dixit Herodotus. Et primam fuiſſe Demo criti phyſici in ſua dictione dicemus. Et ab abdera abderites nomen patriū deducitur: quod cum. i. latino& t. exili ſcribitur. A bydus. v. græco ſcribit̉: ciuitas ē helleſponti ex latere aſiatico. De qua Virgilius libro georgicorū primo Oſtriferi fauces tētantur abydi.& directe ex oppoſito ad feſtum depoſita iacet: ut Muſæus poeta antiquiſ­ſimus amorem pertractans Læandri:& Hero. hoc uerſu oſtēdit: συσσενναίβυδοσαντόν γγ. : ϖόντου. Quem ſane amorem tetigit Virgilius libro georgicorum tertio& Ouidius in epiſtolis heroi­dum lepide pertractauit. Ab abydo abydenus deriuatur. Vnde Seruius in tertio georgicorum inquit: Læ­ander abydenus& heroſeſtias fuit. A byſſus per. y. græcum& duplex. ſ. ſcribitur: eſt aquarum immenſa profunditas. A brotontium cum. t. non aſpirato&. i. latino ſcribitur: nomen proprium fœmina: ut Glycerium: Philorciū Dorcium: Sopronium: quæ in hanc terminationem teſte Priſciano in. v. dimminutionis ætatis: ſiue adulati­onis amatoriæ cauſa proferuntur. Vnde abrotontium ab ἀρόν: quod eſt glabrū ſiue delicatum deduci­tur.& reliqua ſimiliter: ut in ſuis dictionibus uidebimus. A bſinthium cum. b. ante. ſ. licet apud græcos ſit. ψ. quod magis proprie per. pſ. traduci debuit: ſed uicinita­te litterarum placuit. p. in. b. conuertere: quod ſepius fieri oſtendimus:& ſequentibus clarius per exempla oſtendemus. Quoniam& cum. i. latino utrobiqꝫ atqꝫ. th. aſpirato ſcribitur. Herba eſt amara: a qua populi cognominati ſunt quidam: qui iuxta pontum teſte Herodoto libro hiſtoriarum ſexto: cappadociamqꝫ inha bitant. Vbi mons eiuſdem nominis haberi dixit. Vnde Ouidius libro quinto de triſtibus ait: Cana prius ge lido deſinit abſinthia ponto. Teſte Plinio libro. xxvii. naruralis hiſtoriæ: eo in loco pecora pingueſcunt: ob­quod ſine felle reperiri illas dixit: quāqͣꝫ ut ait longe italico ſit amarius. A bſyrtus cum. y. græco&. t. non aſpirato ſcribitur: quāqͣꝫ apud græcos non per. bſ. ſed per. pſ. hoc eſt. ψ. ſcri batur. quod ut diximus ex litterarum affinitate noſtri. p. in. b. conuerterunt. fuit Cetæ colchorum regis fi­lius: quem Medea ſoror laſonem ſequens in loco non longe a phaſi: dicto abinde tomos ideſt inciſio cru­deliter lacerauit: iuxta fluuium ſcilicet abſyrtum: in quem conuerſum dicunt poeta. Vnde putant quidam puerum illum Aegialeum primitus uocitatum:& ab flumine abſyrto cognomen aſſumpſiſſe. Cum dicat Ci cero libro tertio de natura deorum: Quid de abſyrto fratre Medea: qui apud Pacuuium Aegialeus ſcribi­tur. Sed ut ſubdit prius nomen ueterum litteris uſitatius eſt. Iuſtinus uero Aegialeum illum uocauit libro quadrageſimoſecundo. A bſis huius abſidos cum. i. latino ſcribitur: ubi ſimiliter. b. loco. p. noſtri poſuerunt. Apud nos indicat arcuꝫ teſtudineū: ſeu fornicem teſtudineam: quin& forcipes.& deſcendit ab ατομαι: quod eſt contingo: cum latera neceſſario contingat. A cademia cum. e. ſine aſpiratione:&. i. latino ſcribitur: corripitqꝫ penultimam. fuit locus numeroſus ab athe nis mille paſſibus diſtans ab Academo hero teſte Eupoli ſic cognominatus. In quo uilla fuit deinde Plato­nis natiuitate nobilis: ut idem teſtatur Eupolis. Et cum in eodem loco Plato philoſopharetur ſtudendi uſu­& diſcipulorum frequentia: atqꝫ morum celebritate inſignis fuit. In eadem fauorino teſte Mithridates Per ſarum rex Platonis ſtatuam cum his ſcriptis locauit: Mithridates Rhodobati filius perſes muſis imaginem Platonis dicauit Sillamonis opus. huius uilla exemplo teſte Plinio libro. xxxi. naturalis hiſtorie: Cicero uil­lam aliam in italia eo cognomine nominauit: quæ eſt ab auerno lacu puteolos tendentibus impoſita littori & celebratur porticu ac nemore: ibi compoſitis uoluminibus eiuſdem nominis: in qua monumentum ille ſibi inſtituerat. huius in parte ut pergit idem auctor eruperunt fontes calidi per qͣꝫ ſalubres oculis celebrati­carmine Laurei Tulli: qui fuit e libertis eius.