truncatum. de quo Iuuenalis in ſatyra Omnibus in terris de Neſtore cum loq̄ret̉ ait: de legibus ip̄e q̄ratur Fatorum:& nimio de ſtamine: cum uidet acris Archilochi barbā ardentē.& reliqua. Alius fuit ſiculus: ꝗ ari­ciam urbē cōdidit. ut teſtat̉ Solinus. Alius fuit poeta lacedemonius romæ regnante Tullo Hoſtilio. ut dixit Cornelius nepos: ī quo teſte Quintiliano li. x. de inſtitutiōe oratoria: ſumma uis elocutiōis fuit: tum breues uibranteſqꝫ ſentētia plurimū ſanguinis ac neruoꝝ. Huic Lycāber deſpōſare Neobolē natā ꝓmiſerat. Quā cū alteri nuptū daret: adeo moleſte poeta tulit: ut metrū adinuenerit iambicum: quo Lycambri obprobria oībus decantaret: dicēte Horatio in poetria. Archilochū ꝓprio rabies armauit iambo: Hunc ſocci cœpere pedē grandeſqꝫ cōthurni. Quibus uulgatiſſime decantatis: Lycamber& filia atqꝫ uxor ſe laqueo ſuſpēde­runt. Quos ſane libros teſte Valerio de ſeueritate ob impudicā lectionē iuſſerunt lacedemones ex urbe to­li:& ip̄e in exilium miſſus eſt: dicente Ouidio in bin. Vtqꝫ repertori nocuit pugnantis iambi: Sic ſit in exilium lingua ꝓterua tuum. Et ut oſtendere uidet̉ Plinius li. vi. naturalis hiſtoria: fuit deinde in­terfectus. eius uerba ſunt Archilochi poetæ interfectores Apollo arguit delphis. A rchimedes cum. ch. aſpirato&. i. latino ſcribit̉: fuit ſyracuſanus in omni geometria ante alios mira ſubtilita te laudatus: ut teſtat̉ Apulegius li. i. de Magia: Cuius mortē late deſcripſit Pliniꝰ li. ii. naturalis hiſtoria. Nā captis ſyracuſis ꝑ ꝓditionē: quā cōtra uim Marcelli romani diu defenſarat: cū oīa euerterent hoſtes: ip̄e dia­metros ſuos in puluere obſignās: a prætereunte milite incognitus occiſus ē. hic teſte Cicerone libro tuſcula narum. i. fuit primus ſperæ fabricator. Quod Laertius Anaximandro attribuit: hic de cylindro opus eximi­um ſcripſit: quod nuꝑ cōpertum Nicolaus quintus ſummus pōtifex in ſtillum latinum traduci fecit. A rchytas cum. ch. aſpirato&. y. græco atqꝫ. t. ſimplici ſcribit̉: fuit Mneſagora ſiue ut Ariſtoxenus ait Eſtiei fi­lius tarētinus patria& philoſophus pythagoricꝰ nobiliſſimus. hic Platonē cū a Dionyſio necandus eēt: per epiſtolā eripuit. Admirationi ſumma apud plurimos habitus ē in omni uirtutis genere. Præter hūc teſte La­ertio alij tres fuere unus mityleneus muſicus. Alius qui de agricultura ſcripſit. Tertius epigrammatum poe ta. quartum pleriqꝫ addunt architectum: cuius proferunt librum de machina. A rchitriclinus ſecunda cū tantūmodo aſpirat̉:& cū. i. latino utrobiqꝫ ſcribit̉: dicit̉ is ꝗ in aula diſcūbentium principalis habet̉:& cōponit̉ ex dictionibus tribus: prima archi quæ principalē indicat: ſecunda ē tris: quæ indicat tres: tertia eſt κλινη: quæ lectos ſignificat: ſeu toros. Nā in aula tres toros in tribus aula dimēſioni­bus collocabant: ubi cōuiuantes diſcūbere cōſueuerunt. unde ait Iuuenalis in ſatyra Si te ꝓpoſiti: Tertia ne uacuo ceſſaret culcitra lecto: Vna ſimus ait.& reliqua. Et in prima ſatyra idē poeta ait: Optima ſiluaꝝ inte­rea pelagiqꝫ uorabit Rex horū: uacuiſqꝫ toris tantum ipſe iacebit: ſed quonam pacto triclinium ab antiꝗs traductum ſit: in ipſa dictione uidebimus. A rchimagirus cum. ch. aſpirato&. i. latino ſcribitur: dici poteſt a noſtris principalis cocus. Nam cōponit̉ ex archi quod eſt principale:& μάγειροσ cocus. A rchitectus ſola antepenultima cum aſpiratione atqꝫ. i. latino ſcribitur: dicitur qui præeſt ſtructuris ædificio­ruꝫ: quaſi principalis τεκτων ideſt faber. A rctos cū. ct. exilibꝰ ſcribit̉: dicit̉ a noſtris urſa.& inde arctous borealis Statius Nec arctos auſim ſperare triū­phos. Arcticus polis ſimiliter borealis dicit̉: de quo locutꝰ Cicero li. ii. de natura deoꝝ ait: Hūc circū actor duæ ferunt̉ nunqͣꝫ occidētes. Ex his altera apud graios cynoſura uocat̉: altera elice: ut in illis nos dictionibꝰ oſtēdemus. Nā elice maior ē urſa: quæ& Caliſto uocata fuit: ut in dictione Caliſto uidebimus. hāc teſte Igi­no pelopōneſi ueluti ſuā nauigādo obſeruant. Cynoſurā uero Aglaſtones unā de Iouis nutricibꝰ: ex idæis nymphis fuiſſe dixit: q̄ minor arctos a quodā phœnice primitus appellata fuit: ut teſtis ē Iginus. Quāobrē phœnices nauigando magis illam qͣꝫ alteram obſeruare rettulit: quia a ſuo inuentore comperta fuit. unde Leander apud Ouidium decimoſeptimo epiſtolarum heroidum ait: Non ſequar aut elicen: aut qua tyrus utitur arcton. Bublica non curat ſidera noſter amor. Et libro. iiii. de faſtis ait. Eſſe duas arctos quarum cynoſura petatur Sidonū: elicen gratia carina notet. Et ut ait Parmeniſcus tēporibꝰ Homeri elice arcti nomē accæpit. cū prius plauſtrū diceret̉: quā utroqꝫ noīe& arcton.& plauſtrū noīauit Homerus: quod græce nus dicit̉. Cuiꝰ ſa­ne cā hæc ꝓdita ē. Nā cū ſeptē cōſpiciāt̉ ſtella duæ q̄ pariles:& maxīe in uno loco uidēt̉: ꝓ bolus habita ſūt. Reliquæ uero qn̄qꝫ plauſtrū ip̄m ſimulare dicūt̉. Ita& qd̓ ꝓximū huic ē ſignū hootē noīare uoluerūt. ut. T. Claudiꝰ Cæſar ī phœnomia Arati: Tardus in occaſu ſeꝗt̉ ſua plauſtra bootes. i. bo agitator. Alii arctophy­lata uocauerunt: quaſi urſam ſit obſeruans:& cuſtodiens. hunc filium ipſius urſæ Caliſtonis: poetæ noſtri di xerunt:& ad celum cum illa tractum: ut uidebimus in dictione Caliſto. A rctophylax cū. ct. exilibus&. y. græco ſcribit̉: dicit̉ arctor ſiue urſæ phylax. i. cuſtos: ut li. ii. de natura deoꝝ uerſus referens arateos ait. Arctophylax uulgo qui dicitur eſſe bootes ut in dictiōe bootes uidebimus. A rcturus cum. ct.& non aſpiratis ſcribitur: Stella eſt quā urſæ caudā interpretari libet: eo quod in cauda ip̄iꝰ urſa locata dicatur. De qua Cicero libro ſecundo de natura deoꝝ uerſus referens arateos inquit. Stella micans radiis arcturus nomine claro.