De examinatione eſt habēda: Hinc gloſa quedā ſuper illud Apparuerunt moyſes helyas loquētes cum eo: ſcilicet ieſu in tranſfiguratione. Suſpecta eſt om̄is reuelatio quā con­firmat lex prophete cuꝫ euangelio. Que tria ſignificant moyſes helyas et chriſtus Alioquin deluſiones demonum. aut po­tius proprij capitis fantaſiationes/ qͣꝫ re­uelationes habeantur. Talibus ideotis obijciatur illud chriſti. Erratis neſciētes ſcripturas. At vero dicet aliquis. Ec­ce a principio et vſqꝫ nunc doctrine ſa­lubres tam verbis qͣꝫ ſcriptis inſerte ſunt quas ſcriptura ſacra continet. Immo cōtinet reſpōdemus ẜm aliquem graduꝫ veritatum catholicarum. quos gradus niam alibi explicauimus breuitas hic apponit. Queret alius quid ſibi vult ſi­nis huius cōſideratiōis loquēs de modo traditionis ſcripture Nūquid poteſt alia ſalubris doctrina taliter tradi reddere­tur inepta nociua. Poteſt vtiqꝫ. Ponit̉ ad preſens exemplū de doctrina raymun­di lulli que quidē alta vera copioſa ml̓ ta continet tamē in multis abſqꝫ poni bili calumnia/ de quibus nihil ad preſens Hoc vnum placet inſerere temꝑibus no­ſtris in ſacra theologie facultate pariſius inſtitutū. Habet ip̄e lulli modū traditio­nis ſpecialem/ ſub magnis voluminibus ad certa nomina ad caracteres figuras. Senſit eadem facultas nōnullos de ſuiſ ſuppoſitis. vt proni ſumus ad nouitates. velle traditionē huiuſmodi multiplicare ſtudiū. Nam in arrogonia dicit̉ edoce ri. Conſtituit protinus ſtatutū/ quod pa tribus carthuſien̄. prope pariſius ſignifi­cauit litteram. habent enī copiam libro­rum dicti lulli. Quo ſtatuto prohibebat̉ omnibꝰ ſuppoſitis ſuis/ ne derelinquētes modum doctrinalē ſanctorū doctorum eccl̓iam approbatoꝝ. qui tentꝰ eſt hacte­nus in ſacra theologie ſacultate/ tranſiret ad nouam hanc fantaſiandi curioſitatem Elicitur ex his cum p̄cedentibus du­plex cautela nedum pro examinatoribus ſed receptoribus doctrinarū maxime reli­gioſis. quos ſua ſancta dicam ruſtici­tas/ hieronymo ſed humilis deo ama bilis ſimplicitas cōmendat. Nam am­bulat ſimplicit̓ ambulat ꝯfidenter. Sim pliciter intellige ignoranter infan­tili ſenſu. negligenti. vel hebeti intelle­ctu. ſed abſqꝫ plica doloſitatꝭ. verſutie. cu­rioſitatis ſuperbie. Alioquin qui ignorat ignorabitur. Prima cautela ſit eis. nul lam reciꝑe doctrinaꝫ abſoluto iudicio. ni ſi altero ſex modorū prime partis appro­batam. eo magis ſi ſermo vel modus ſit extraneus a cōmuni ſermone doctorum. qͣꝫuis ſententie graues apparerent mora­les vel philoſophice. Theologizat aliquā do demon: ait climacus: patet in euāge­lijs etiam cora ieſu quē tentare preſum­pſit dicere. Scriptum eſt. Angelis ſuis mandauit de te ⁊c̄. nihilominus prohibu it chriſtus. Cui paulus alij ſe ꝯformant ne teſtimoniū quātūlibet in ſuꝑficie veruꝫ acciperetur a demoniacis vel phitonibuſ vel ſimulacris: prophetis inſanientibuſ vt ſibille ſunt ventiloqui. cum ceterꝭ ma gicis maledictis. Nam que cōmunicatio lucꝭ ad tenebras chriſti ad belial. Ratio prima. quia ſunt excōmunicati. Secū da. quia nullū verū bono fine dicūt. Ter­cia quia cōtinuo aūt tandē falſitateꝫ inge runt. Et ſi mille premiſerint ꝟitates. eſt enim doctrina fallens que vera non mi ſceat ẜm Bedā. Altera cautela eſt. Cō­ferre protinus doctrinā que terminos ha bet extraneos. vel ſententias nouas ꝑe grinas. ad terminos doctorum cōmuniū ſententias eorum. Hoc chriſtus contra diabolum egit. Hoc magnus antoniꝰ do­cuit. Hoc paulus intellexit diceret ad diſcipulum. prophanas vocum nouita­tes deuita. Hoc Auguſtinus vob̓ inquit ad certam regulaꝫ loqui fas eſt. Hoc Hie ronymus. Ex verbis inquit inordinate ꝓ­latis oritur hereſis. Hoc ſereniſſime cuſto diuit ſacra theologie facultas ꝑiſien̄. Cu­ius vnum ē multis ſit hoc exemplū vnuſ licentiatus poſuit in veſperijs. pater erat cauſa filij. id eſt pater generat filium. Confeſtim oppreſſum eſt os eius/ neqꝫ ſi­bi permiſſum eſt talibus vti terminis. li­cet oſtenderet exponendo ſe verum tenere ſenſum. Sic Auguſtinus loquens de fa­to iuxta philoſophorum aliquorum verā ſententiam/ deus erat fatum. Tene in­quit ſententiam: ſed corrige linguam. Secūda ꝯſideratio. Ttendendum eſt in examinatiōe. doctrinarum cuius ſit ꝯditionis docens ſeu publicans ſiue ſcribēſ