Fedus chriſtianum iob. v. ẜm grego. nō formidabis: vt dicitur iob. v. Sed beſtie terre ideſt demones pacifice erunt tibi Non ꝙ pacē habeant tecū Aut tu cū eis Sed quia pacem tuam cum deo faciunt. Hoſtes q̇dem callidi. dū inſidiant̉ affligunt: Sed mens afflicta tanto magis ad eternam patriam reditum dirigit. quanto in hoc erumnoſo exilio laborioſius viuit: Et eo amplius ſe gr̄e adiutrici humiliat qͣnto hoſtium inſidias acriores penſat: Inde ergo nobis pax cum deo robuſtior oritur vnde nobis ab aduerſarijs durior pugna generat̉: Et tanto amplius infirmantur. quanto virilius eis reſiſtitur: Qui licet principes tenebrarū harum dicantur. fragiles tamen ſunt. quia nemo niſi volens ab eis ſuperatur. Unde de pugna Pſalmi. tore inuicto aduerſum eos pſalmiſta ait: Ad nichilum de ductus eſt in conſpectu eius malignus Ideſt diabolus. Arma autem quibus contra demones pugnare debemus. vt ad cupitam pacem perueniamus. non carnalia. ſed ſpiritualia ſunt. Unde doctor gentium paulus aduerſum eos pugnare nos docet in celeſtibus et in chriſto: Dicit enim Apl̓s Ad ephe. vj. Confortamini in domino. et in potentia virtu tis eius: Induite vos armaturam dei. vt poſſitis ſtare aduer ſus inſidias diaboli: Quoniam non eſt nobis colluctatio aduerſus carnem et ſanguinem. ſcilicet tantum. ſed aduerſus principes et poteſtates: Aduerſus mundi rectores tenebrarum harum: Cōtra ſpiritalia nequicie: in celeſtibus Propterea accipite armaturam dei: vt poſſitis reſiſtere in die malo: Et in omnibus perfecti ſtare State ergo ſuccincti lumbos veſtros in veritatē: Et induti loricam iuſticie ⁊c̄. In omnibus ſumentes ſcutū fidei. In quo poſſitis omnia tela nequiſſimi ignea extinguere Et galeam ſalutis aſſumite Et gladium ſpiritus Quod eſt verbum dei: Per orationem et obſecrationem. orantes omni tempore: in ſpiritu ⁊c̄. Secundo pacem noſtram perturbat penalis aduerſitas: jeremie. viij. Expectauimus pacem et non erat bonum: tempus medele. et ecce formido: Unde de falſis prophetis q̇ populū ſeducebant dicitur ibidem Sanabant contritionem populi mei dicentes: Pax: pax: cum non eſſet pax: Ad hoc autem vt homo poſſit in aduerſitatibus huius mundi pacem habere. neceſſaria eſt pacientia ad ſuſtinendum: vt
zum Hauptmenü