Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem que agunt viderent: qualiter bona opera malis actibus perdāt: agnoſcerēt. Sicut ſcriptū eſt. Et qui mercedes cōgregauit: miſit eas in ſacculū pertuſum. Aggei. 1. De pertulo quippe ſaculo aliūde exit: qd̓ aliunde mittit̉: quia indiſcrete mētis mer­cedē que ex bono opere acquirit̉: aſpi­ciūt: quomodo ex malo opere perdat̉. Ali­us caſtitatē ſeruat corporis ſeqꝫ vigilāter circūſpicit: ne quid foris rep̄henſibiliter admittat: ſuis cōtentus eſt: aliena di­ripit: ſed tamē in corde odiū fortaſſe con­tra proximū ſeruat: cum ſcriptū ſit. Qui odit fratrē ſuū homicida eſt.i. Ioh̓is.3. Conſiderat ꝙͣ ſit mūdus foris in opere: non per pendit ꝙͣ ſit crudelis in mente. Quid iſte: niſi ſibimetip̄i abſens eſt: qui in cordis ſui tenebris ābulat: et ignorat. Alius iam aliena diripit: iam corpus ab immūdicia cuſtodit: iam mēte pura ꝓ­ximū diligit maloꝝ preteritoꝝ cōſcius lamētis ſe in precibus afficit: ſed finita p̄­ce letat̉: de quibus in hoc mūdo gaudeat requirit: temporalibus gaudijs egentē animā dimittit: nec curat ne in eo lachri marū menſurā inimoderata gaudia tran­ſeāt. Fitqꝫ vt bonū minime ridēdo perdat quod plangēdo lucratus eſt. Hic itaqꝫ ram facie ſua ambulat: quia dāna que ve patit̉: cōſpicere recuſat. Scriptū quip­pe eſt Cor ſapientiū vbi triſticia eſt cor ſtultoꝝ vbi leticia. Accl̓s. 7. In cūctis ei go que agimus diligēter noſmetip̄os cō­ſpicere interius et exterius debemus: vt pennata anīalia ſequentes nobiſmetip̄is preſentes ſimus: corā facie noſtra ſemꝑ ambulemus: habētes adiutorē vnicū pa­tris Ieſum xp̄m dominū noſtrū: qui eo viuit regnat in vnitate ſpirituſſancti de us per om̄ia ſecula ſeculoꝝ amen. Explicit omelia. IIII. Incipit Omelia. V. que inter­pretat̉ in primo capitulo ab illa parte: Ubi erat impetus ſpiri­tus illuc gradiebant̉: vſqꝫ ad il­lam partem. Cūqꝫ aſpicerē ani­malia apparuit rota vna. Quā mira eſt ꝓfunditas elo­quioꝝ dei: libet huic intende­re: libet eius intima gratia du­ce penetrare. Hāc quotiens ad intelligendū diſcutimꝰ: quid aliud ꝙͣ ſil­uarū opacitatē ingredimur: vt in eius re­frigerio ob huiꝰ ſeculi eſtibus abſconda­mur. Ibiqꝫ viridiſſimas ſententiarū her­bas legēdo carpimus: tractādo rumina­mus. In ea locutiōe que ad vos fratres chariſſimi nudiuſtercius facta eſt: quali­ter oſtenſa anīalia vel redemptorē noſtrū vel quattuor eius euāgeliſtas atqꝫ perfe­ctos om̄es ſignificēt: dictū eſt: quoꝝ vide licet animaliū adhuc ſubtilius virtus ex­primit̉: vt ad eoruꝫ imitationē nos quoqꝫ infirmi deſpicabiles inquantū dn̄o lar­giēte poſſumꝰ extēdamur. Ecce em̄ dicit̉ A Ubi erat impetus ſpiritus: illuc gradiebantur.) In electis reprobis diuerſi ſunt impe­tus: in electis videlicet impetus ſpiritus in reprobis īpetus carnis Impetus quip pe carnis ad odiū: ad elationē: ad immū­diciā: ad rapinā: ad exteriorē gloriam: ad crudelitatē: ad perfidiā: ad deſperationē ad iram: ad iurgia: ad voluptates animū impellit. Impetus vero ſpiritus: ad cha­ritatē: ad humilitatē: ad continentiā: ad largitatē miſericordie: ad interiorē profe­ctū: ad pietatis opera: ad eternoꝝ fidem: ad ſpem ſequētis gaudij: ad paciētiā: ad pacē: ad conſiderationē vite mortalis: ad lachrymas mentē pertrahit. Unde neceſ ſe eſt vt magna ſemper cura cōſiderare de beamus in om̄e quod agimus: quis nos impetus dicat: vtrū noſtra cogitatio per impetū carnis: an per impetū ſpiritus im pellat̉: Amare etem̄ terrena: temporalia eternis preponere: exteriora bona ad vſum neceſſariū habere: ſed ad volupta­tem cōcupiſcere: vltionē de inimico que­rere: de emuli caſu gaudere impetus car­