Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem uites facti eſtis in illo: in omni verbo: et in omni ſcientia.i. Coꝝ. j. Sunt itaqꝫ in ſancte eccleſie edificio conſtructa gazaphi latia qꝛ abūdat diuitijs ſciētie lingua do­ctorū. Has veras eſſe diuitias ipſa per ſe veritas denūciat: de trāſitorijs diuitij dicit. Fallacia diuitiarū ſuffocat verbum ſciētie. Mat. 13. Sapiētia etenī atqꝫ ſciē­tia doctrine ſpiritales vere ſunt diuitie: ī quorū comꝑatione que tranſire poſſūt fal ſe nominant̉. De his diuitijs Salomo nem dicit̉. Theſaurus deſiderabilis re­quieſcit in ore ſapientis Prouerb̓.21. Excepto autē eo ad eternā patriā diui tie ſpiritales ducūt. eſt eis a terrenis diui tijs magna diſtātia. quia ſpiritales diui­tie erogate proficiūt: terrene auteꝫ diuitio aut erogant̉ deficiūt: aut retinent̉ vita les ſunt. Qui ergo has in ſe veras di­uitias continent: recte gazaphilatia no­minant̉. Et habent ipſa gazaphilatia pa­uimentū per circuitū. quia eis adheret ac ſubiacet humilitas auditorum. Qd̓ paui mentū recte ſtratū lapide in atriū dicit̉. qꝛ in latitudinē charitatis viciſſim ſibi iun­cte ſunt anime fideles. Que lapides ap­pellant̉ pro fortitudine fidei. ſtrate ī pa uimēto ſunt in cōpage humilitatis. Has fideliū mentes petrus apoſtolꝰ fortes in fide cōſpexerat dicebat. Et vos tanqͣ lapides viui ſuꝑedificamini domos ſpiri tales.1. Pet̓. De his lapidibꝰ ſancte eccleſie dominꝰ per Eſaiā dicit. Ponam iaſpidē ꝓpugnacula tua. portas tuas ī lapides ſculptos. vniuerſos terminos tu os in lapides deſiderabiles. oēs filios tu os doctos a dn̄o. Eſa.44. Omnipotens enī deus ſancte eccleſie ꝓpugnacula iaſ­pidē(qui lapis viridis coloris eſt) poſuit quia predicatorū illius mētes interne vi­riditatis amore ſolidauit: vt trāſitoria cū­cta deſpiciāt. nihil in hoc mūdo quod fi­ne claudit̉ appetāt. cūcta eius gaudia ve­lut arida contēnant. Unde ipſe paſtor eccleſie auditores ſuos ad paſcua eterne viriditatis vocās: de deo loquit̉ dicens. Secundū magnā miſericordiā ſuā rege­nerauit nos in ſpem viuā. reſurrectionē ieſu chriſti ex mortuis. in hereditatē. īcor ruptibilē. incontaminatā. īmarceſſibi lem conſeruatā in celis. i. Pet̓. 1. Huius ſancte eccleſie porte in ſculptos lapides ponunt̉. qꝛ hi per quorū nos vocē ad vi­tam eternam ingredimur: ſancta oꝑa que diuinitus precepta ſunt in ſemetipſis oſtenderēt: quaſi in ſe ſculpta tenuerunt. Porte etenim ſculpte ſed pure eſſent ſi vocē quidē promerēt: ſed ſancta ī ſe ope­ra demonſtrarēt. At vbi ſecundū hoc ſe oſtendūt viuere qd̓ loquunt̉ porte ſūt qꝛ intus ducūt. ſculptē quia viuēdo cu­ſtodiunt que alijs loquunt̉. Huiꝰ ſctē ec­cleſie vniuerſos terminos in lapides deſi­derabiles poſitos videmus: in ea fide­les quoſqꝫ fortes in fide charitate con­ſpicimus: qui(vt quos dixerit lapides de­mōſtraret) adiūxit. Omēs filios tuos do­ctos a dn̄o. Eſa. 34. Quod ergo Eſaias vniuerſos eccleſie termīos deſiderabiles vidit: hoc Ezechiel pauimentum lapide ſtratū circuitū eſſe ꝑhibuit. qui adhuc de gazaphilatijs ſubdit. Triginta gazaphilatia in cir cuitu pauimenti. Denarius numerꝰ ꝑfectione ſemper accipit̉. quia in decē preceptis legis cuſto dia continet̉. Actiua etenī ac contempla­tiua vita ſimul in decalogi mādatis con­iūcta eſt. quia in ea amor dei amor ſe­uare proximi iubet̉. Amor quippe dei ad contemplatiuā. amor vero ꝓximi ꝑtinet ad actiuā. Sed vnuſquiſqꝫ doctor vt ī ac tiuam vitā plene ſe dilatet. atqꝫ in contē­platiuā vigilanter ſurgat: in ſancte trini­tatis fide debet eſſe ꝑfectus. Unde ea­dem gazaphilatia triginta eſſe cōmemo­rantur. vt denariꝰ ter ducit̉: vita lin­gua doctoris in trinitate ſolidet̉. Sꝫ hac in re illud nobis eſt vigilāter intuendum qd̓ ꝓpheta dum gazaphilatia deſcripſiſ­ſet: adiunxit. Pauimentū circuitū. At qꝫ inferius ſubiūxit. Gazaphilatia in cir­cuitu pauimenti. Quatenus gazaphi­