Liber II Omelia XX porta orientalis ante portaꝫ aquilonis et auſtri. quia in dignitate ſua dominꝰ ante gentilitatem ⁊ iudeā natus eſt. quia ⁊ an te omnia ſecula. Dicatur vero narratione ſubſequenti porta auſtri orientis ⁊ aquilo nis. quia redēptor noſter in humana natura inter iudeā ⁊ gentilitatem naſci dignatus eſt. Quia ⁊ in fide ſynagoge venit ⁊ ante initium eccleſie quā ex gentibꝰ col legit. In prima ergo deſcriptione ſit oriētalis porta ante portā aquilonis ⁊ auſtri. in ſecūda autem inter portam auſtri ⁊ aqͥlonis oriētis porta nominetur. quia ex diuinitate anteceſſit omnia ⁊ ex humanitate venit inter omnia. Quia ⁊ decedentis iudee finis factus eſt ⁊ ſubſequētis genti litatis initiū. Igitur quia ea que nec dudicta fuerant vt domino largiente potuimus rimati ſumus: ⁊ ea que ſepius ſūt re plicata tranſcurrimus. Nunc ad ea venia mus que ſic iam per ordinē dicūtur. vt in eis pene nihil de his que dicta ſunt replicetur. ¶ Et per ſingula gazaphilatia oſtiū in frontibus portarum. ¶ Gazaphilatia ſuperius diximus corda dictorū: que ſciētie diuitias ſeruant. Frō tes autem portarū ſunt verba atqꝫ opera predicatorū: in quibus eos foris agnoſcimus quales apud ſe intrinſecus viuant. Eſt autē oſtiū per gazaphilatia ſingula in frontibꝰ portarū. qꝛ vnuſquiſqꝫ doctor in corde auditoris intellectū aperit. in dicti ⁊ oꝑibus patrū. Cum enī Petri apoſtoli predicationē diſcutimꝰ. cum pauli verba ꝑſcrutamur. cū Iohannis euangeliū inueſtigamꝰ. atqꝫ ex eorū verbis auditores nō ſtros ad īteriorē intellectū trahimꝰ: quid aliud agimus niſi oſtium in portarū fron tibus aperimus. Dicatur ergo per ſingula gazaphilatia oſtium in frontibus portarum. quia ſi doctor hoc qd̓ loquit̉ apoſtolorum dictis minime confirmat in fron tibus portarum oſtiū nō habet. Et ſi oſtiū non habet: dici iam gazaphilatiū ſpiritalis edificij non poteſt. quia ſi intellectum non aperit: doctor non eſt. Cum vero auditores boni per ora docentiū apoſtoloꝝ dicta ⁊ opera cognoſcūt: culpas ſuas apd̓ ſemetipſos tacite reprehendūt. ⁊ lachrymis inſequūt̉ om̄e qd̓ ſe egiſſe inique meminerunt. Unde hinc quoqꝫ de oſtio qd̓ eſt in frontibus portarū ſubdit̉. Ibi lauabunt holocauſtū. Qui enim ſe per fidem in cōuerſatione ſancta dn̄o deuouerūt: holocauſtū dominō facti ſunt. Sed qꝛ adhuc multa in ſe de corruptibili ſua carne patiunt̉. qꝛ adhūc in eis cordis mundicia ſordidis cogitationibus inquinat̉: quotidie ad lachrymas redeunt aſſiduis fletibus affligūtur. Sanctorū enim patrū dicta ⁊ facta conſiderant. ⁊ cum ſe indignos penſant: ī portarum oſtio holocauſtum lauāt. Ecce ete nim quis pro timore omnipotentis domi ni eſſe patiens deuouit. nulli conuitiuꝫ ꝓ conuitio reddere. omnia equanimiter tolerare. Et tamen cū hunc contumelia ab ore proximi illata ſubito percuſſerit: turbatur. forte aliquid loquitur: quod loqui non debuit. Certe iſte iam holocauſtū eſt ſed adhuc inquinatum. Fortaſſe cōtra illatas cōtumelias pacientiā exhibuit. tacitus permanſit ſed tamē contra eaſdē con tumelias quas portat dolore tangit̉: eiuſ qꝫ animus in charitate ſautiat̉. Pacientia enī vera eſt: que ⁊ ipſum amat quem portat. Nā tolerare ſed odiſſe: non eſt vir tus manſuetudinis. ſed velamentū furori Hic itaqꝫ ſepe in cogitatiōe ſua ſe iudicat reprehendit ſemetipſum qꝛ dolet: nec tamen apud ſe preualet obtinere ne doleat Iam ergo per bonā deuotionem holocau ſtum eſt: ſed tamē per dolorem quo tangitur adhuc inquinatum. Alius ea poſſidet apud ſemetipſum decreuit indigentibus cuncta tribuere. nil ſibimet reſeruare. vitam ſuā ſoli ſuꝑne gubernationi cōmittere. Sed dū prebet pauꝑibus que hꝫ: fortaſſe cogitatio mentē ſubrepit que dicit. Unde viuis. ſi cuncta dederiſ. Nec tamē deſiſtit tribuere. Sed qd̓ letus dare cepe rat: poſtmoduꝫ triſtis prebet. Quid huiꝰ P
zum Hauptmenü