quilibet reprehendit: quod tu quoqꝫ probaueris. Procedit auteꝫ mea conſcriptio a tercio conſulatu criſpi et conſtantini ceſarum vſ­qꝫ ad ſeptimumdecimum tuum. Viſumqꝫ michi eſt bene ſe habere in nouem deciſiones opus omne diuidere. Continebit autem primus et ſecundus tomus. ea que ſub principe conſtantino eccle­ſie prouenerunt. Tercius autem et quartus. que ſub eius filijs. Quintus et ſextus. que ſub iuliano conſobrino filiorum maxi­mi conſtantini et iouiniano. nec non valentiniano et valente ge­ſta noſcuntur. Septimus autem et octauus nobis aperiet tomꝰ que ſub graciano et valentiniano fratribus acta ſunt. vſqꝫ ad tꝑ̄a imperij. iocundiſſimi aui tui theodoſij. quando ſcilicet veſter cle­mentiſſime principum ſacratiſſimus pater archadius paterno ſuc­cedens imperio. vna cum pijſſimo patruo tuo honorio romanum orbem gubernare ſortitus eſt. Nonum vero librum chriſtiano ac venerabili veſtro apici dedicaui. quem deus ſempiterne cuſtodiat magnanimitate inconuertibili hoſtibus preualentem. et habentem ſub pedibus vniuerſos. et ad filiorum filios pium imperium diri­gentem. Annuente chriſto cum quo deo et patri gloria vna cum ſancto ſpiritu in ſecula ſeculorum Amen. Sozomeni allocutio in Theodoſium principem explicit. Salam hermie Sozomeni tripertite hiſtorie. Capl̓m Secundum Ogitatio michi aliquando prouenit: Cur putas alijs quidem hominibus velociter fuit circa deum verbum fi­des Hebrei autem incredibiles cum ab inicio diuina mandata perceperint: etiam de chriſti preſentia et quomodo hec fo­rent antequam fierent didicerint per prophetas. Abraham etenī princeps eorum generis et circumciſionis exiſtens: inſpector et con­uiua filij dei eſſe promeruit. Iſaac eius filius imitatione ſacrificij honoratus eſt: tipo crucis a patre vinctus et oblatus altari. ſicuti contigit et in chriſti fieri paſſione. ut aiunt qui ſcripturas ſacras ī­tegerrime collegerunt. Iacob autem expectationem gentium in eo nunc exiſtente. nec non et tempus quo venit prenunciauit vbi ait. tunc deficere duces hebreorum ex gene̓ iude principis tribus eiꝰ Significabat autem principatum herodis. qui cum idumeus eſſet genere paterno: arabs autem a matre. commiſſa ei eſt gens iudeoꝝ