decreta fidei per ſubſcriptionem cum arte callida circumueniens. Et imperator quidem miratus ei intulit iuſiurandū. Qui etiā hoc fraudulenter egit quodāmodo iuſiurandum arte deludēs. Quod autem audiui de hac machinatiōe conſcribo. Fert̉ enī conſcripſiſſe Arrium ſectam ſuam in carta quam ſub ala ferebat. Vnde vere ſe iurare credidit: dicens. ſic ſe ſapere ſicut ſcripſiſſet. Hoc enim ita fa­ctum audiens. ego conſcripſi. Quia vero et iuſiurandū prebuit ex­epl̓is imperatoris agnoui. Credens igit̉ imperator: eum ſuſcipi ab ep̄o conſtantinopolitano Alexandro ī communionem precepit. Erat enī tunc ſabbatum: Et ſequēti die eos communicare expecta­bat alterutris. Sed preſūptiones arrij iudicia dei ſecuta ſunt. dum egreſſus ex imꝑiali fuiſſet aula. obſequijs honorabat̉ ſatellitū Euſebij: et mediam tunc ciuitatem perſpicuus apparebat. Cunqꝫ veniſſet iuxta locum cui eſt vocabulū Conſtantini forum. vbi colū­na porphiretica collocata eſt. terror eum ſubito ex quodā conſciētie ſecreto conſtrinxit. Et cum formidine ſecuta ē ventris effuſio. Percū­tatusqꝫ ſi ſeceſſū eēt in proximo et agnoſcens poſt Conſtātini foꝝ perrexit illuc. Quo facto: defectus eum quidam cum effuſione cor­ripuit et vna cum ſtercoribꝰ meatus qͦꝫ prolapſus eſt. Tunc ergo ꝯ­cidit: et ſanguinis multitudo cum ſubtilibus inteſtinis ſubſequent̓ effluxit. Decurrebantqꝫ pariter cum ſplene etiam inteſtina iecoris: Et ita factum eſt ut repente ſequeretur et mors. Seceſſū vero vbi ta lia geſta ſūt ī cōſtātinopolitana vrbe mōſtrabat̉ ſicuti dixi poſt Cō­ſtantini forum atqꝫ macellū in porticu conſtitutū. Omnesqꝫ trāſeū­tes digito notabant locum deteſtabilem arrij recordātes interitum. Oſt vero aliquod tempus. qͥdā fautoꝝ arria Theodoricꝰ ne veſanie diues ac potēs ſtudiū habuit. et eundem locum a publico comparauit: et diruens qd̓ erat primitus. domū vbi con­ſtituit. quatenus obliuio facti ꝓcederet. et per ſucceſſiones hꝰ modi memoria deperiret. Fama tamē ꝑcunctam cucurrit ciuitatem: et orbi terrarum mortē arrij declarauit. Ca. xj. Sozome Rrij vero dogma licet apud multos diſputatiōibꝰ extolleret nondū tn̄ in proprium diſcernebatur populū. aut in noīe ſtabat auctoris. Sed omnes ſimul in eccleſia conueniebant atqꝫ com municabant preter nouacianos et vocant̉ friges. et valentiniā