thimothei. Ca. xvi. Quomō valens contra gothos pugnando ſit deuictus ac mortuus Incipit liber octauꝰ. De conuerſacōe monachi. Socrates. O tempore fuit arſeniꝰ monaſterij preſul. Is enim delinquētes iuuenes non excōmunicabat ſꝫ magis etate prouectos dicēs. Iuuenis excōmunicatꝰ ſper­nit. profectus vero velociter excōmunicationis do­lore corrigit̉. Alius nomine pior. ambulans co­medebat. Conſultus aūt cur ita comederet. non inquit volo veluti neceſſarie uti cibo ſed tanquā extraneum aliquid agere. Pro qua re etiam ab alio requiſitus ait. Vt neqꝫ dum comedo anima mea vo­luptatem ſenciat corporalem. Iſidorus dicebat. Quadrageſimū ſe annū habere. ex quo ſentiret quidem mente peccatum. non tamē conſentiret. vel concupiſcētie vel furori. Pambo aūt cum ſine lit­teris eſſet. acceſſit ad quendam. ut doceretur pſalmos. Qui dum au­diſſet primum verſum triceſimi octaui pſalmi. dixi cuſtodiam vias meas. ut non delinquā in lingua mea. ſecundum verbum non eſt paſſus audire dicens. Si potuero opere hoc implere. hic verſus tan tūmodo michi ſufficiet. Cunqꝫ doctor qui ei tradiderat verſum cul­paret. cur per ſex menſes ad eum minime veniſſet. reſpondit. Quia verſum illum adhuc opere non impleui. Poſt hec v̓o cum multos ſuperuixiſſet annos a quodam noto requiſitus an didiciſſet verſū quadraginta et nouem inquit annis. vix eum implere preualui. Huic itaqꝫ quodam aurum dante ad cibaria pauperum et dicente numera. at ille reſpondit. Qd̓ dediſti non eget numero. ſꝫ ſalubrita­tis affectu. Is etenī pambo. athanaſio ep̄o deprecāte. ab heremo deſcendit in alexandriam. Cunqꝫ vidiſſet ibi mulierem theatralem fleuit. et a preſentibꝰ inquiſitus quare ita ploraret. due inquit me res mouerūt. Vna que eſt illius perditio. Altera vero quia ego tantum ſtudeo placere deo quantū hec ut turpiter placere poſſit ho­minibus. Alter quidam dicebat. Monachus niſi operatus fuerit vinolento iudicatur equalis. Piterius multas expoſicōes natura­les adhibebat. et frequent̓ alijs. alia requirentibus enarrabat. Per