extinguit. Quidam tunc philoſophorum acceſſit ad iuſtum antonium dicens. Quomodo ſufficis o pater codicum conſolationepriuatus? Ad quē antonius o inquit philoſophe mēs codex natura creaturarum eſt. et adeſt cum voluero verba que michi relegi deiRequiſiuit me macharius ſenex egiptius dicens. Quare mali memoriam aduerſus homines retinentes memorabilem virtutem aīediſſipamus. contra demones autem habentes mali memoriam. innoxij permanemus? Cunqꝫ inquiſitione huius interrogationisheſiſſem: rogaui eum explanare ſermonem. At ille. Prima inquitpaſſio furoris contra naturam eſt. ſequens vero ſcd̓m naturam.In ip̄o feruenti meridie ꝑueni ad ſecundum patrem machariet ſiti vehementer accenſus. aquā ut biberem poſtulaui. At ille. vnbra inquit tibi ſufficiat. Multi nanqꝫ nunc iter agentium etiā hacrefectione priuantur. Deinde cum apud eum verba de abſtinentiaexercerem confide inquit fili. per viginti annos neqꝫ pane neqꝫ aqͣneqꝫ ſomno ſum ſaciatus. Panem nanqꝫ meum impondere comedebam. aquā vero bibebam cum menſura. Parietibus autem reclinatus. ſomnum paululum rapiebam. Cuidam monachorum nūciata mors patris eſt. At ille. nuncianti ceſſa inquit et blaſphemare noli: mens enim patri immortalis exiſtit. Quidam fratrumeuangelium ſolummodo poſſidebat. Qd̓ vendens pauperibus erogauit. dignum proferens memorandumqꝫ ſermonem. Ipſum inquit verbum vendidi. qd̓ michi ſemper dicit. Vende omnia tua.&da pauperibus. Eſt quedam inſula circa alexandriam trās paludeꝫ maria in qua habitabat monachus contemplatiuus ac probatiſſimus. Qui dixit. omnia que geruntur a monachis. agi ꝓptercauſas quinqꝫ id eſt propter deum. propter naturam. ꝓpter conſuetudinem. ꝓpter neceſſitatem. propter opus manuum. Idem ip̄e dicebat. vnam quidem nature eſſe virtutem. ſed eam diuerſas ſpecieſumere per anime qualitates. Nam et lumen inquit ſolis cum ſineſpecie ſit diuerſa. feneſtris tamen per quas ingreditur ſchema qd̓dāvarium facere videtur. Alius itaqꝫ monachus. propterea inqͥtabſcido libidines. ut auferam furoris occaſiones. Noui enim furorēſemper pro libidinibus litigare. mentem meam turbare ſcientiamꝑſequentem. Quidam ſenum dicebat. caritas depoſitum ciborū.