incumbebat: et frequētius ad ſanctam concurrebat eccleſiam. Hocagens perſuaſit etiam theodoro et maximo. qui fuerant condiſcipuli eius apud ſophiſtam libanium. ut pompoſam relinquerent vitā& ſimplicem ſequerentur. Quorum theodorus poſtea epiſcopusmompſueſtene ordinatur eccleſie: maximus autem ſeleucie iſaurieTunc itaqꝫ iſti fiunt diſcipuli in lectione diuina diodori atqꝫ carcerij. qui eo tempore ſacris monaſterijs preſidebant. Sed diodoruspoſtea tarſi ordinatus epiſcopus multos conſcripſit libros. ſacrasad litteram intuens ſcripturas. Porro iohannem de gentem cum baſilio tunc a meletio facto diaconos et poſtea ceſarie cappadocie preſule conſtituto. Zeno epiſcopus hieroſolimis reuertens. lectorem ineccleſia antiocena conſtituit. In quo adhuc officio poſitus librumedidit contra iudeos. Poſt paucum vero tempus etiam diaconatūa meletio promerens. de ſacerdotio alium fecit librum. Alioſqꝫ plurimos explanauit. Poſtea vero meletio in conſtantinopolitana vrbe defuncto. recedens ioh̓es a meletianis et neqꝫ paulino ꝯmunicāstribus annis continue ſub quiete degebat. Poſtea vero paulino moriente ab euagrio eius ſucceſſore preſbiter ordinatur. Ante epiſcopatum itaqꝫ hoc modo conuerſatus eſt. Fuit enim vir ut aiuntpropter zelum caſtitatis ſeuerior. et amplius quā habebat a iuuentute ſua furori magis quā reuerentie ſe prebebat: et propter viterectitudinem. Incautus proſpicere de futuris: propter ſimplicitatēvero eis libertate profuſus apud colloquentes non mediocriter vtebatur. Docendo precipuus erat: vtilis ad corrigendos audientiummores. In confabulatione vero arrogans a neſcientibus putabat̉Cum ergo talis moribus eſſet: epiſcopatu ſuſcepto maiori factꝰqmͣ debuerat vtebatur clericorum ſuorum corrigere vitam volensMox igitur in ip̄o initio cum clericis aſper videretur rethor eccleſieerat plurimis odioſus et veluti furioſum vniuerſi declinabant. Cōpellabat enim eum ut velut omnes offenderet ſerapio diaconus eiꝰqui aliquando preſentibus clericis hunc protulit voce magna ſermonem. Nunquā poteris o epiſcope hos corrigere: niſi vno baculo percuſſeris vniuerſos. Quo dicto maiora contra eum odia concitata ſunt. Non poſt multum vero tempus plurimos clericorum pro