haberet corpus valde debile atqꝫ ſubtile: rogauit atticum ut eum in locum alium conſtitueret dicens. non ob aliam cauſam niſi propt̓ frigus ea ſe loca vitare. Cunqꝫ alter pro eo fuiſſet ordinatus. manſit ſiluanus conſtantinopolim. vitam monachicā perfecte cuſtodiens. Tantumqꝫ ſine vlla fuit arrogancia. ut plerumqꝫ in tanta multi­tudine ciuitatis. cum ſolus de ſparto procederet. Quodam vero tp̄e pretereunde troiane preſul eccleſie moritur. Troianiqꝫ venerunt pe tentes ep̄m. Cunqꝫ cogitaret atticus quē ordinare deberet ſubito con­tigit ad eum ſalutandū venire ſiluanum. At ille videns eum mox cogitare ceſſauit. Tunc ad ſiluanum non habes inquit vlterius oc caſionem. pro qua eccleſiaſticas curas poſſis effugere. Troia nāqꝫ non habet frigus. ſed ecce apparatꝰ eſt tuo corpori. oportunus a deo locus. prepara ergo temetip̄m et ad troiam continuo proficiſcere. Migratur ergo ſilianus. Quo facto miraculum qd̓ inter manꝰ eius acceſſerit enarrabo. Nauis maxima que grandes columnas aduexit. nuper in litore troiano fabricabatur. Cunqꝫ eam ad mare ducere voluiſſent. multis funibus atqꝫ ppl̓o trahēte nullatenus mo­uebatur. Qd̓ dum plurimis diebus ageretur. ſuſpicati ſunt naue a demonio retineri. Tunc ad ſiluanum venientes epiſcopum. rogauerunt eum ut in eo loco daret orationē: credentes hoc modo trahi nauem. At ille humili ſermone dicebat ſe eſſe peccatorem. aſſerens hoc opus alicuius eſſe iuſti non tamen ſuum. Quē dum rogaſſent venit ad litus: factaqꝫ oratione tetigit vnū funem. iubēs ut inſiſterent operi cum labore. Tunc illis leuiter impellentibus. curſim nauis ad mare proceſſit. Hoc miraculum reuerenciam illiꝰ viri cunctos fecit habere prouinciales Qui cum eſſet etiā in alijs rebus eximius. videns clericos etiam de contencione litigancium negocia facientes. Nullum clericum aliquando iudicare precepit: ſed petitiōes poſtulanciū ip̄e ſuſcepit. Rogabat vnum fidelium lai­corum amatoremqꝫ iuſticie. ut ip̄e litigantibus intereſſet. et termi­num iuſticie definiret. Ob quā rem maximam apud omnes gloriā conſecutus eſt. Cum igitur maximianus in vrbe conſtantinopoli­tana ordinatus fuiſſet epiſcopus. conſolatu baſſi et antonini quīta et viceſima die menſis octobris cauſe eccleſiaſtice quieuerunt. Capitulum ix.