ut teneri tenerior: docti doctior. Si ergo hæc quæ ante us uocalē habent: aſſumunt genitiuo or: neceſſe eſt inter duas uocales poſitam. i.tranſire in uim conſonantis: quod in latinis dictiōibus ſemper fere patitur: cum inter duas uocales inuenitur uim ſuam ſeruantes. Hoc aūtideo dixi. ꝙ. u. poſt. q. uel. g. poſita ſæpe ante. i. hoc non facit: quippeamittit uim ſuam: ut nequior piguior: quod niſi fiat contingit: ſi ī coſonantem tranſeat. i. pares eſſe ſyllabas genitiuo poſitiui cum nominatiuo comparatiui uel hiatum intolerabilem fieri tribus uocalibus ꝑtres ſyllabas continue poſitis nulla cōſonante media ſi dicamus priorarduior: quod ne fiat non ſunt uſi eorum comparatiuis pleriqꝫ grāmaticorum. Aſſumunt autem magis aduerbium& uſum comparatiuicomplent: ut magis pius hic quā ille. Vetuſtiſſimi tamen etiā huiuſcemodi ſunt uſi: ut arduior arduius. Cato dixit ꝙ īter lōgius arduiuſqꝫerat a curia. Idem ad populum de triumpho aſperrimo atque arduiſſimo aditu. Pacuuius in medio. Mulier egregiſſima forma. Iuuenalis in quarto: Egregius conat meliuſqꝫ miſerrimus horum: pro egregius. M. Cato in oratione. Ne quis iterum conſul fiat imꝑator laudemcapit exercitum meliorem:& induſtriorem facit. G. gracchus contraemylium tyberonem. Vtrum inimicorū meorum factio: an magis ſolitudo patriæ te impulit: ut in me induſtrior ſis quā in te. Idem Catode ptolomeo minore de thermi quæſtione. Quantoqꝫ ſuam uitā ſuperiorem atqꝫ ampliorem atqꝫ antiquiorem animum inducēt eſſe quāinnoxiorem. Item Cato de macedonia liberanda. Itqꝫ perpetuius atqꝫfirmius repſit. Idem in thermum. Sed a benefactis atqꝫ ab optimis artibus fugit maxima flagella perpetuiſſimo curriculo. Lucilius. in xvi.ad fundium. Fūdi delectat te uirtus: uillicus paulo ſtrenuior ſi euaſeris. Sunt autem& alia in us terminantia ex quibus cōparatiua ſupradictam regulam non ſeruant:& dicuntur inequalia. Quorum quædam habent.i. breuem uocalem ante or. ſicut alia quædam eādem. i.loco conſonantis. Quædam uero conſonantem: ut bonus melior: iuuenis iunior: ꝓ iuuenior: magnus maior: malus peior: paruus minorPlus quoqꝫ uidetur comparatiuū eſſe multi: ſed ſingularis nominatiuus non inuenitur niſi neutri generis. Pluralis uero inuenitur etiā comunis: ut hi& hæ plures& hæc plura. Antiqui tamen etiam pluriadicebant. unde Terentius in phormi. compluria Superlatiuus tamenab hoc ipſo omnium generum inuenitur plurimus plurima plurimūQuæ uero tertiæ declinationis nomina faciunt comparatiua: uel codiui