Sequitur liber quintus. de generibus dignoſcendis per ſingulas terminationes.VONIAM DE SPECIEBVS SIVE FORmis nominum quantum potuimus ſupra tractauimus. Nunc de generibus quærere conemur. Genera igitur nominum principalia ſunt duo: quæ ſolanouit ratio natura maſculinum& fœmininum. Genera enī dicunt̉ a generādo ꝓprie quæ generare poſſunt. Quæ ſunt maſculinum& fœmininum. Namcommune& neutrum uocis magis qualitate quam natura dignoſcūtur. Quæ ſibi ſunt contraria. Nam commune modo maſculini modo fœminini ſignificationem poſſidet. Neutrum uero quantum adipſius uocis qualitatem: nec maſcu linum nec fœmininum eſt. undecommune articulum ſiue articulare prono men tam maſculini quāfœminini genus aſſumit: ut hic& hæc ſacerdos: Neutrum uero ſeparatum ab utroque genere articulum aſciſcit. ut hoc regnum. Epicena ideſt promiſcua: uel maſculina ſunt uel fœminina: quæ una uoce& uno articulo utriuſque natura animalia ſolent ſignificare. Dubia autem ſunt genera quæ nulla ratione cogente auctoritas ueterūdiuerſo genere protulit. Vt hic finis uel hæc finis: cortex: ſilex: margo. Similiter grus bubo: damma: panthera: in utroque genere ſuntpromiſcue prolata. Sunt alia communia non ſolum maſculini& fœminini ſed etiam neutri& ſunt adiectiua: ut hic& hæc& hoc fœlix: ſapiens. Sunt quædam tam neutra quam uoce mobilia: ut natus nata: filius filia. Sunt alia natura& ſignificatione mobilia: non etiam uoce: pater: mater: ſoror: patruus: amita: auunculus: matertera.Sunt alia uoce non etiam natura ſignificatione mobilia: ut lucifer lucifera: frugifer frugifera. Siue enim de ſole ſiue de luna ſiue de agro: ſiue de terra loquar. nulla eſt diſcretio generis naturalis in rebus ipſis:ſed in uoce ſola. Sunt alia quaſi mobilia: cum a ſe non a maſculinisfœminina naſcantur: ut helenus helena: danas danaa: liber libra: ſiber fibra. Vnumquodque enim eorum propriam& remotam a ſignificatione maſculini habet demonſtrationem& poſitionem. Sunt alia quæ differentiæ cauſa ſignificationis mutant genera: ut hæc pirus.& hoc pirum: hæc malus& hoc malum: hæc arbutus& hoc arbutum: hæc myrtus& hoc myrtum: hæc prunus& hoc prunum. Et