hæc in pleriſque inuenis arborum nominibus in quibus ipſa arboresfœminino. fructus uero in neutro genere proferuntur: uel ligna uthæc buxus arbor: hoc buxum lignum. Virgilius: dant arbuta ſylua cruentaque myrta cerea pruna uolubile buxum. De ſingulis igitur terminationibus quomodo poſſint compræhendi genera proutpotero: hinc tractare incipiam. Maſculini generis terminales inueniuntur litteræ ſeptem. a. o. l. n. r. s. x. ut ſcriba. Cicero. ſol: flamen:rex: Cæſar bonus. Fominini quoque eadem: ut Roma uirgo: tanaquil ſyren: mater ciuitas: pax. In. e. quoque producta inueniuntur fœminina: ſed græca duntaxat. ut taygēte: cutrepe.& in um figurate: ut glycerium mea. Et dorcium& philorcium. Communiain eaſdem deſinunt litteras in quas& maſculina: ut hic& hæc aduena: homo uigil. tibicen. fidicen: ut quibuſdam placet: Nam uſuscorum fœminina in a terminat: tibicina: fidicina: hic& hæc pauperciuis: dux. Neutrorum xii. inueniuntur terminales litteræ: a. e. cortēpta. i. u. l. m. n. r. s. c. d. t. ut pœma mare. gummi. cornu. mel. numēregnum tuber. ſydus: lac aliud: caput. Communia trium generumdeſinunt in. i. m. r. s. x. ut hic& hæc& hoc frugi: nequam: par: prudens: audax. In a igitur deſinentia uel maſculina ſunt: uel fœminina: uel communia: uel neutra Maſculina ſunt: quæ cum ſint propria apud latinos in a terminantia: apud græcos aſſumunt s ut Catilina: ſylla: ſimbria: aquila κατιλινασ σιλλασ φυμβριασ ἀκυλλασ.uel contra apud græcos in as deſinentia uel in es apud nos in a terminantur. Vt μαρσίασ σοσίασ βυρρίασ χαῖραίασ τοῦρίασ βαγράλησmarſya ſolia Byrria: Chærea. Turia. Bagrada κιθαρίςησ ποιητησ σκύra: ησ μελικερτον λεπτασησ. pota: cithariſta. ſcyta. ſophiſta. melicerta. leptatha: Saluſtius in ſecundo hiſtoriarum. Quemex mauritania rex leptatha proditionis īſimulatum cum cuſtodibusmiſerat. Excipitur hæc charta:& hæc cataracta margarita: catapulta. quæ cum ſint maſculina apud græcos: apud nos etiam genus cūterminatione mutauerunt: ꝙ autem turia& ſimilia fluminum nomina maſculina ſunt oſtendit etiam. Saluſtius in am terminans eiusaccuſatiuum in ſecundo hiſtoriarum. Inter leuam mœnium:& deſtrum flumen turiam. Nam ſi eſſet neutrum accuſatiuus eſſet ſimilis nominatiuo. Illa quoqꝫ in a deſinentia quæ officiorum ſunt aduiros pertinentium maſculina eſſe nulla dubitatio eſt ſcriba: lixa. colfiiii.