cia cauſa in fine ponitur: uenus ueneris: cum omnia in us correpta ꝓ­pria ſecunda ſint declinationis ſolum tertiæ inuenitur: ne ſi ueni dica mus eſſe uerbum putetur far faris ſolum in r deſinens geminauit r: ne ſi faris dicamus aliud monſtret Similiter repugnantibus regulis ſolēt quædā taceri: ut ador genitiuus in uſu frequenti non inuenitur: quia duæ contraria in eo repugnāt regula. cum enim ſit neutrum penul­tima o debet corripi: ut æquor æquoris marmor marmoris: Sed cum habeat adoro uerbum penultimā ꝓducens debet produci: unde& de riuatiuum eius o producit cum marmorea æquorea o corripiāt. ergo repugnantibus regulis manſit ador in frequenti uſu indeclinabile. In uerbis quoqꝫ cum omnia in eo deſinentia ſecundæ coniugationis in ui faciunt præteritum ꝑfectum: ut teneo tenui moneo monui: differē tiæ cauſa maneo manſi facit: ne manui datiuus manus eſſe putaretur & neo neui ne ſi niui diceremus a nuo eſſe uideatur. Audeo auſus ſū: quia auſi ab haurio ſit quāuis hinc aſpiret̉. Fac dic duc fer magis pla­cuit per ſyncopam proferri differentiæ cauſa. ne ſi face duce dice fere diceremus: aliud ſignificare putaremus: quāuis hoc non in omnibus conſimilibus uel uniuocis ſoleat fieri. Singula igitur accidentia uer­bis diſſerētes quæ ī quibus deficiūt: ꝓut animo occurrerit oſtēdemus De quinqꝫ ſignificationibus uerborum Ignificatio uel genus: quod græci διανθεσι uocāt: uerbi in actu eſt proprie: ut dictum eſt uel in paſſione:& omnia uer ba perfectam habentia declinationem:& æqualem uel in o deſinunt uel in or. Et in o quidē terminantia duas ſpecies habēt acti­uam& neutralem. Et actiua quidem ſpecies ſemper actum ſignificat & facit ex ſe paſſiuum: abſqꝫ duobus uerbis: metuo& metuor timeo & timeor. Hæc enim uocibus contrarias uidentur habere ſignificatio nes: quāuis& ad ſenſus pertinentia uerba ſi quis altius conſideret in actiuis uocibus paſſionem:& in paſſiuis actionem fieri inuenit: ut au dio te: uideo te tango te. Oſtendo enim aliquid pati me in ipſo actu. Cum enim dico audio te: oſtēdo uocis tuæ actum paciuntur aures mea& econtrario audior a te dico uox mea aliquid agat in aures tuas. Sed tamen quia nobis agentibus: id eſt ſentientibus& aliquid facientibus:& oculi uident& aures audiunt& tactus corpori uenit non irrationabiliter actiuorum& uocem& conſtructionem habue­runt. Neutra uero appellantur quæ in o deſinenia ſicut actiua non faciunt ex ſe paſſiua ꝗͣuis habeant uarias ſignificationes: de quibus