te quoque ea ſola in eadem ablatiuo aſſumere ſolent meapte tuapte ſuapte noſtrapte ueſtrapte. Sed ſi quidem forte tangit cum præpo ſitio in fine ſit. ī compoſitione autem plus dicatur ualere ea pars quæ in fine ſit. Sciant quod in coniunctiones& præpoſitiones& aduer­bia uim nominum uel pronominum ante ſe poſitorum in compoſitio ne non mutant: ut uterqꝫ quiſque quicunqꝫ qualiſcunqꝫ: totidem idē tantundem: cuius genitiuus ſolus ex obliquis in uſu inuenitur tanti­dem. Terentius in adelphis. Tantidem emptam. Quod quanuis ui­detur pro eiuſdem poni: tamen ſignificat quantitatem quæ in prono mine minime eſſe poteſt: quod ſubſtantiam ſolam ut ſæpe diximus ſignificat. Eſt autem nomen quomodo& ſimplex eius tantus tanta tantum: uſus quoque hoc confirmat. Tantidem dixit emptam quā­titatem ſimilem preci oſtendens. Tantundem ergo nihil aliud ſigni­ficat niſi relationem& ſimilitudinem quantitatis: quod etiam ſi poſ­ſet pro idem accipi non tamen etiam pronomen eſſet: non enim id quod pro alio accipitur omnimodo etiam ex eadem ſpecie accipiēdū eſt. Componuntur nomina cum pronominibus: ut huiuſmodi iſtiuſ modi huiuſcemodi: ſicut apud græcos ἄυτονινήτησ ἄυταχωωνλαύτοσ. Et ſunt omnia nomina etiam quæ in fine pronomina habue rint. Cum enim qualitatem ſignificant pronomina eſſe non poſſunt Componūtur etiam cum aduerbis pronomina: eccum eccam eccos eccas ellum. Cum præpoſitione etiam ſecundum Donatum mecum tecum ſecum. Nec mirum per ſingulos quoſdam caſus ea componi: quomodo& meme tete ſe ſe. Communia quoque ſupradicta per ge­nitiuos compoſita ſicut ſolos: quos enim caſus ſeparata per appoſiti onem habere exigebat ſtructura eos in compoſitione ſeruare. Quid eſt enim huiuſmodi niſi modi huius: eccum niſi ecce eum: mecum ni ſi cum me: quod uetuſtiſſimis erat in uſu ſicut ſupradictum eſt. De Numero. Vmerus pronominibus accidit: qui& nominibus& uer­bis& participiis: id eſt ſingularis& pluralis. Sola enim de clinabilia poſſunt habere ex eiſdem uocibus tam ſingularē quam pluralem numerum ideſt quæ ſub perſonas finitas ſiue īfinitas cadere ſolent: ſine quibus numeri declinabiles: ideſt ſigulares& plu­rales inueniri poſſūt. Itaqꝫ ſi careat uerbū perſona: quod dictū eſt