caret neceſſario etiā numero: ut infinita& imperſonalia& gerūdia Principales igitur duæ partes nomen& uerbum:& quæ loco eorum funguntur. hoc eſt participium& pronomen: ſupradictos numeros habent in declinatione. Aliæ autem quattuor partes hoc eſt. præpo­ſitio coniunctio aduerbium interiectio: declinatione carentes nume­ros ſupradictos habere non poſſunt. Quanuis igitur aduerbia ſunt quædam numerorum. tamen ex eadem uoce ſingularem& plura lem ſignificāt: nec ad perſonas ad ſingulas ſingularem ut plures plu­ralem quomodo ſupradictæ: partes reddunt numeros. Sed ſimiliter uel uni uel pluribus eadē adiūgūtur ſiue ſingularis ſint nueri ſiue plu ralis: ut ſemel facio ſemel facis facit facimus facitis faciūt. ſimiliter bis ter quater ſæpe cum declinabiles partes neceſſario ſibi adiunctæ eoſ­dem numeros ſeruant: ut facimus nos: faciunt homines: faciunt ſcri­bentes. Ecce omnes plurales. Et iterum facto ego: facit homo facit ſcri­bens: en ubiqꝫ ſingularibus utimur: cum igitur duo ī pronomine quo que quomodo in nomine ſint numeri. ſingularis& pluralis: ſūt quæ dam numero communia: ut idem. Dicimus enim idem uin& idē uiri Sunt alia non ſolum numero: ſed etiam diuerſo genere communia: ut hæc mulier:& hæc mancipia. Poſſeſſiua autem quemadmodum iam diximus duplicem ſignificāt numerum. Et intrinſecus quidem eundem habent quem primitiua eorum. Extrinſecus autem pro ter­minationis forma ſingularem& pluralem: meus mei: noſter noſtri: unum ſuus quia& primitiuum eius utriuſque eſt numeri commune. Ad quoqꝫ intrīſecus utriuſqꝫ numeri cōmune tam per ſingularē ꝗͣ per pluralem declinationem. Dicimus enim ſuus illius:& ſuus illorum. Explicitum eſt de pro nomi ne: Sequitur decaſibus. xij. Aſus quoqꝫ accidit pronominibus: quemadmodum& no minibus& prima quidem perſona& tertia plus quinque caſibus habere non poſſunt: quippe cum uocatiuus in eis nullo modo poſſit inueniri: qui proprius eſt ſecunda. Quæ ſola ha­bēs uocatiuum ſex caſus poteſt habere ſcilicet ad quem ſermo rectus dirigitur. unde nomina quoque& participia in uocatiuo caſu ſecun­da ſunt perſona ſine dubio& finita. ſtaque etiam in appellatiuis minibus ipſa demōſtratione ſecundæ perſona ꝓpriorū loco fungi ui­dentur in eo caſu ut ſi dicam. Grammaticæ neminem alium ſignifico