Vpradictorum pronominum declinationem ſequuntur nomina octo: in us quidem deſinentia quinqꝫ: unus totus ſolus alius ullus: quod tamen ab uno dimminutiuum eſſe pleriſqꝫ uidetur Sicut a uino uillum:& quod ab eo compo­nitur nullus. In er duo uter alter:& ab eis compoſita: uterqꝫ alteruter neuter. In is uel in iunum: quis uel qui:& quæ ex eo componuntur Hæc tamen ipſa ſecundum mobilium regulam nominum ſolebant apud uetuſtiſſimos terminare etiā genitiuos& datiuos: ut Terētius in andria. Tam iners: tam nulli conſilij: pro nullius conſilii. Idem in hautontumerumeno. Dum loquitur altere pro alteri.& in eunucho: Sola mihi ridiculo fuit: ſoli.& cuicuimodi cuiuſcuiuſmōi. Cicero . Sex. Roſcio. Vereor.n. cuicuimodi ē Roſcine. Ita hūc uidear ſerua re: ut tibi omnino pepercerim. igitur iuniores frequētius ſupra dicta nomina ſecundum in us terminantium pronominum formam declinauerunt. In uno ex eis magis nominum declinationem ſequū­tur: neuter neutri neutro dicentes cum apud ueteres etiam in ius ſecū dum ſimplicis ſui declinationem inueniatur deſinens genitiuo& in datiuo. Plautus in uidularia. Neutri redibo donicum res. diiudicata ſit. Cum igitur ſupradicta formæ nomina ſoleant in um facere neu­tra: unus unum ſolus ſolum totus totum ullus ullum uter utrum al­ter alterum duo tantum in d finiunt ea. quis quid alius aliud. De Genitiuo nominis alius. Lis quoqꝫ antiquiſſimis pro alius protulerunt: eius geni­tiuus rarus eſt in uſu. Et cum debuit una ſyllaba uincere ſu Sum nominatiuum:& datiuum tamen par eſt ſyllabis: ſed producit ī penultimam ſemper. Necnon etiam ſecundum nominum ſecundæ declinationis regulam in i quoqꝫ inuenitur. Mar­cus celius de ueſtitu& uehiculis. Nam per iniuriam ſi& cum mihi ob eos mores: quos prius habui honos detur: ubi datus ſit: tum uti eos mutem: atqꝫ alij modi ſim. Quintus in ſecundo. Peruerſum eſſe alij modi poſtulare pirrhum in te: atqꝫ in cæteris fuiſſe. Cecilius ī prīo Neqꝫ ipſi eos alij modi eſſe atqꝫ amiliar dixit oſtendere poſſunt aliter Idem etiam in quinto. Nullius alius rei niſi amicicia eorum cauſa. G Cæſar in anticatōne priore. Vno enim excepto quem alius modi atqꝫ