ſeruat. Inueniunt̉ tamen: ſed raro biſſyllaba:& maxime ei differētia cauſa ne interiectio eſſe putetur: quod de nomine quoqꝫ tractantes memorauimus. unde pluralis etiam datiuus& ablatiuus ſecundum analogiam in ius terminantium genitiuum ſingularem. quorum da­tiuus ſingularis in ī terminans:& pluralis in as deſinens pares habet ſyllabas: ei eis uel iis: ut cui quis huic. In quo c. per adiectionem diffe­rentiæ cauſa accedit his: quanuis& hibus pro his antiqui protule­runt. Plautus in gurgulione. Eodem hercle uos paro& propono pa­ratiſſimi eſtis hibus: qd̓ per diereſim autem ei& eis inuenitur biſſylla­bum oſtendit Iuuenalis in quinto: Implet& ad mochos dat eiſdem ferre cinæ dis. Statius quoqꝫ huic uidetur protuliſſe per diereſim ſyl­labarum in primo. Latus huic domo uideas dare iura nepotes. Idem in eodem. Falſus huic pennas& cornua ſumere terra. Cui quoqꝫ terē tiamus de litteris: Verum ut cuiqꝫ ē proximitas loci ſorori. Eſt enim ſotadicum ex duobus ionicis a maiore& tribus trocheis. Idem in eo­dem. Ex ordine fulgens cui dat nomen ſinopes. De varia declinatione. Ertius modus declinationis pronominum eſt: qui ſequitur per omnia mobilium declinationem nominum meus mea meum tuus tua tuum ſuus ſua ſuum noſter noſtra noſtrū ueſter ueſtra ueſtrum. Notandum tamen meus cum ſe­cundum regulam uocatiuum deberet facere o mee euphoniæ cauſa duas e breues in i longam conuertit. Terentius in adelphis. O mi aſ­china: o mi germane. Idem in eunucho: Heu parmeno mi noſtindeo autem maſculini eſt uocatiuus poſſeſſiui.& non genitiuus uel datiuus primitiui per ſyncopam: quod quibuſdam uidetur: nunꝗͣ uocatiue poſitum fœminino uel neutro adiungitur: cuius quidam nominatiuum etiam minus dixerunt uel mios: quod Cariſius& Cel ſus oſtendunt. De Quarta declinatione. Vartus modus eſt qui ſequitur per omnes caſus tertia de­clinationis nomina noſtras noſtratis quod ideo in extrema circunflectitur ſyllaba per ſyncopam profertur. Vetuſtiſ ſimi enim ſimilem genitiuo nominatiuum quoqꝫ proferebant.