tertia dicantur ad ſecundam: ea eſt enim ad quam naturaliter interro. gatio dirigitur non poſſunt habere uocatiuos: qui proprij ſunt ſecun : alius quoque caret uocatiuo cum abnegationem habet tam pri­ quam ſecunda. Dicimus enim neqꝫ ego: neqꝫ tu: ſed alius igitur quod caret demōſtratione præſenti: uocatiuum habere non poteſt. Ergo nec pronomen hoc eſſe certum eſt. Non ſolū enī finit perſo­nas: ſed etiam abnegationem habet finitarum. Tertiam quoqꝫ incer­tam ſignificat: eſt illi pro qualitate:& quod in āplioribꝰ ſolet dici quam in duobus: pronomina loco nominum accipiuntur propriorū Vt Cicero ſcribit: idem recitat:& unum& idem ſignificat. Si uero dicam: Cicero ſcribit& alius recitat: non eſt eadē perſona. Illud quo que arguit hoc non eſſe pronomen ipſe omni poteſt ſubiici prono­mini: ut ego ipſe tu ipſe ille ipſe non tamen etiam alius ipſe dicimus. Alter quoqꝫ& uter:& quæ ex eis componuntur:& ambo uocatiuos habere non poſſunt cum partiuntur uel referuntur: quod āte partitur in diuerſis eſt perſonis: uocatiuus autem ad unā dirigi uult perſonā Itaqꝫ in his eſſe non poteſt quæ partiuntur. Quid eſt enim uter niſi ego uel tu: ſiue tu uel ille. Similiter alter ex me& te: uel te& illo. Quo modo ergo in ſignificatione diuerſarum perſonarum poſſit eſſe uoca­tiuus: qui ad unam pertinet ſolam ſecundam. Relatiua quoque cum demonſtratione carent uocatiuum habere poſſunt: ut ambo uter que alter uter: ullus etiam& nullus cum ſemper in abnegatione poni tur:& nemo caret uocatiuo. Liber. xiiii. de præpoſitione. VONIAM DE OMNIBVS VTPOTVI DE clinationibus ſupra diſſerui: id eſt de nomine& uer bo& participio& pronomine: nūc ad indeclinabi lia ueniam: quæ iure extrema ponuntur. Ea enim ſine illis ſententiam complere non poſſunt. Illa au tem ſine iſtis ſæpiſſime complent: Itaque cum mihi uideantur præpoſitionem cæteris indeclina­bilibus græcorum doctiſſimi præpoſuiſſe.& maxime apollonius: cu ius auctoritatem in omnibus ſequendam eſſe putaui: ego quoqꝫ ab ea incipiam. Nomini enim: quæ principalis eſt omnium orationis partium:& cæteris quæ caſus ad nominis ſimilitudinem ſumunt