præpoſita uim poteſt ſibi dictionis defendere. Aliis uero ideſt caren­tibus caſu adiuncta unitur cum eis: iuſqꝫ dictionis proprium perdit. Eſt igitur præpoſitio pars orationis indeclinabilis quæ præponitur alijs partibus orationis: uel appoſitione uel compoſitione. Eſt autem quando per appoſitionem prolata præpoſitiones præpoſtere ponun tur: poetica plerunque auctoritate. Nam ſine metris ſcribentes rariſ ſime hoc inuenies facere: niſi in cum quæ ſolent quibuſdam prono­minibus apud omnes ſimiliter poſtponi. Quando autem ordinem mutant: mutant etiam accentum: niſi differentia prohibeat: qd̓ etiā coniunctiones apud latinos præpoſitiua uel communes ſi poſtponā tur facere ſolent: ut igitur quoniam ſaltem. Præpoſitiua enim grauā tur omnibus ſyllabis: poſtpoſita aūt acuūtur in prīcipio. Sed hoc in tereſt inter cōiūctiones& præpoſitiōes. cōiunctiones præpoſitiua nunqͣ componi poſſūt his infinitis: niſi declinabilibus: ut ſiqua ne­qua. Præpoſitiones uero ꝗͣuis in trāſitonie ponātur ꝑſonaꝝ ſeparatæ: ideſt per appoſitionē prolatæ: coniungūt duas ſubſtantias uno accidente: quod eſt proprium coniunctionis: ut ego& tu facimus. Homo& taurus arant: uel duo adiectiua cum una ſubſtātia: ut ſcri­bit& legit homo: uel iuſtus& fortis homo. Et ut hoc ipſum planius abſoluam: non copulat præpoſitio duas caſuales dictiones uel duo aduerbia cum uno uerbo: ut ego& tu facimus. Doctus& ſapiēs fuit Cicero: Bene& ſplendide loquitur: uel duo uerba cum uno caſuali uel cum uno aduerbio. ut Vir docet& docetur: recte ſcribit& legit & præpoſitiones quidem ante caſuales tam in compoſitione quam in appoſitione ponuntur. Coniunctio uero niſi in appoſitione præ­poni alijs partibus non poteſt: nec etiam ſupponi quidē excepto que: ut ubique plerunque undique uterque. In quo tamen poſſumus ad­ditionem magis uel deriuationem: que ſyllaba quomodo ce quoqꝫ ſolet fieri factam accipere quā coniunctionem eſſe. cum nec ſignifica­tionem ſuam coniunctionis ſeruat: nec legem inclinationis in omni bus: ut undique utique. Deriuatiua autem per additionē finalis ali­cuius ſyllabæ apud græcos quoque ſolent inueniri: ut ουρανόσένέξο θεν υμβρεν σέθεν παυταχόσέντοσοιδεουτοσι. Sic igitur uter uterque ubi ubique unde undique plerum plerunque quis quiſque. Nihil mi­rum tamen coniunctionis ſiuilem que ſyllabam addi cum apud græ­cos in de eundē modum in fine additur: nec tamen coniunctio accipi tur: ut ὀδετοῦδετόλε. Sed redeamus ad differentiā coniunctionū