& præpoſitionum. Coniunctio præponitur etiam carentibus caſu: ꝑappoſitionem ſolam: cum igitur præpoſitio per compoſitionem dūtaxat poteſt illis præponi. Sunt autem uel unius ſyllaba præpoſitiones: uel duarum uel trium: Et aduerbia quidem deriuatiua poſſunteſſe. Præpoſitiones uero poſitiua: ideſt primitiua ſunt omnes ſi ſequemur auctoritatem græcorum. Itaqꝫ aduerſum extra infra intra inter cum ſint deriuatiua magis aduerbia eſſe uidentur præpoſitiua ꝙͣpræpoſitiones. Poſſunt enim hæc ſine caſualibus uerbis etiam adiungi: ut ego in campo curro: tu extra Ego ſupra aſpicio: tu infra. ſic etiāſimilia. Sciendum tamen ꝙ omnia aduerbia quæ ſolēt caſibus adiungi. Romani artium ſcriptores inter præpoſitiones poſuerunt: quia ſūtpræpoſitiua caſualium:& quia grauantur omnibus ſyllabis: uel quiainterpretatio eorum apud græcos modo præpoſitionis modo aduerbi uim optinet: ut ante ora patrum: hic ante τόπρό ſignificat: quod ēpræpoſitio græca. At uero. Ante leues ergo paſcentur in æthere cerui& Ante pererratis amborum finibus exul: hic ante τόπόρτερόν ſignificat:& eſt ſine dubio aduerbium. Similiter contra quando kata ſignificat loco præpoſitionis eſt accipiendum: ut contra contionem Metelli: cum uero τρεξέντίασ: quod proprium eius ſignificat aduerbiumeſt ſine dubio: ut ego in hanc partem ſpecto tu contra. Iuuenalis inprimo Stat contra ſtarique iubet. Aduerſum quoque ideo præpoſitionem eſſe putauerunt quia pro επι græca præpoſitione ſolet aliquando poni: Vt Terentius in andria. Idque aduerſum te gratum fuiſſehabeo gratiam. Quando autem τρέναντιοσ ſignificat magis aduerbium oſtenditur: Vt Terentius in phormione. Ei loco ex aduerſumtonſtrina erat quædam Secundum quoqꝫ quando pro kata& metaaccipitur: loco præpoſitionis eſt. Saluſtius in iugurtino. Secundumea uti debetis uterer.& Lucanus in octauo. Secundum emathiam listanta datur. Accentum habēt præpoſitiones acutum in fine: tam apd̓græcos quam apud latinos: qui tamen cum alijs legendo in grauemconuertitur: niſi præpoſtere proferantur: quod æoles quoque quāuisfugiāt in fine acutum: hac parte ſolent ſeruare: quos in pleriſqꝫ ſecutiin hoc quoqꝫ ſequimur. Cum uero præpoſtere monoſyllaba ponantur acuto diſſyllabæ penultimo acuto proferuntur: niſi aliqua differentia ut prædictum eſt impediat: Vt Virgilius in primo æneidos.Maria omnia circum. Finalem enim acuimus ſyllabam: ne ſi penultimam acuamus nomen uel aduerbium putetur eſſe. Tantum autē