¶ Liber. xv de aduerbio.DERIVM EST PARS ORATIONISindeclinabilis: cuius ſignificatio uerbis adicit̉. Hocenim perficit aduerbium uerbis additum: ꝙ adiectiua nomina appellatiuis nominibus adiūcta: ut prudens homo prudenter agit: fœlix uir fœliciter uiuitSunt igitur quædam aduerbia quæ omnibus conuenienter ſociantur temporibus: ut ſapienter dico ſapienter dicebamſapienter dixi ſapienter dixeram ſapienter dicam. Recte facio: recte faciebam recte feci recte feceram: recte faciam. Sunt alia quæ cū ſeparatim tempora ſignificant: neceſſario ſeparatim eis cōiunguntur: ut hodie facio heri feci cras faciam. Nunc intelligo ante intellexi poſtea intelligam: quanuis uſus etiam in eis quoqꝫ uariatur. Sunt etiam quæcum omnibus apte ſociantur modis: ut diligenter curas: diligēter cura: utinam diligenter curares: cum diligenter cures: diligenter curareuelis. Sunt quæ non omnibus modis poſſunt coniungi: ut ne cumeſt dehortatiuum indicatiuo non adiungitur: ſed imperatiuo: ut Virgilius in ſexto Tu ne cede malis: ſed contra audentior ito: uel optatiuo: ut Terentius in phormione. Quod utinam ne phormioni id ſuadere in mentem incidiſſet. Aut ſubiunctiuo: ut idem in adelphis. Nedicam dolo. Aut infinito: ut Cicero ī inuectituis. Ne dici quidē opuseſt: quanta diminutione ciuium. Vtinam optatiuo coniungitur.Lucanus in ſecundo. O utinam cœliqꝫ deis: herebiqꝫ liceret. Ni ſubiunctino copulatur: ut Terentius in andria. Ni metuam patrem. Idēin phormione. Ni mihi eſſet ſpes oſtentata. Virgilius in tertio. Ni teneant curſus. Idem in primo æneidos. Ni faciant maria ac terras columqꝫ profundum. Sed& ni& ne quando pro neqꝫ accipitur inter cōiunctiones pleriqꝫ poſuerunt cauſales: quanuis ſignificatio abnegatiua aduerbijs ea magis applicat: ꝙ autem etiam ne pro neqꝫ ponitur:uſus approbat. Cicero inuectiuarum. iii. Ne dici quidem opus ē quāta diminutione ciuium. Ni quoqꝫ pro ne accipitur: ſicut ſupradictus. Virgilii uſus oſtendit. Virgilius in primo. Ni teneant curſus: ꝓne teneant. Quod etiam Donatus in commento æneidos affirmatdicens. Ni pro ne ſic ueteres. Non uero imperatiuo proprie adiunginon poteſt: niſi in compoſitione: ut noli. Aptiſſime autem indicatiuoſociatur uel ſubiunctiuo uel optatiuo. Indicatiuo Virgilius in ſecūdoiij.