Non tibi tindaridis facies inuiſa lacenæ Culpatuſue paris: uerum in clementia diuum Has euertit opes. Subiunctiuo: ut Virgilius in ſex to. Non mihi ſi linguæ centum ſint oraqꝫ centum Perea uox omnes ſcelerum compræhendere formas. Omnia pœnarum percurrere no­mina poſſim. Optatiuo: ut Virgilius in ſecundo georgicorum. Non illa quiſqͣ me nocte per altum ire neqꝫ a terra moneat conuellere fune Nunquid quoqꝫ indicatiuo ſoli adiungitur: ad quod pertinet interro gatio. Terentius in phormione. Nunquid meminiſti. Idem nunquid ſubdolet. patris. Et uerbum quidem ſine aduerbio perfectam poteſt habere ſignificationem. Aduerbium uero ſine uerbo uel participio: uim uerbi poſſidet: non tamen plenam ſententiam habet quis enim ab aliqua perſona per ſe ꝓferantur aduerbia neceſſe eſt ea uel ab ante­dicta ab alia perſona referri uerba: ut ſi quis me īterrogauerit: bona ē ſuperbia& reſpondeo non: uel per eclipſim dici: ut ſi recitante aliquo dixero bene diſerte eloquenter: ubiqꝫ enim ſubauditur dicis. Similiter ſi dicam Non malus homo pro uiribus ſuis ſubuenit cliētibus: ſub audio eſt. In multis quoqꝫ alijs per: hanc figuram inueniunt̉ ſine uer bis uel participiis aduerbia: ut Virgilius in. i. Genus unde latinū ſub­auditur ē. Et ſciendum ut ſupra dictum eſt participiis quādoqꝫ ap tiſſime adiunguntur aduerbia. Quid enim eſt participium niſi uerbū cauſale. Vnde bene lego bene regens: ſapiēter loquor ſapiēter loquēs ſi aliud uerbum ſubiūgas uerbo idem ſignificat. Sed hoc intereſt participium eget coniunctione: uerbum uero eget: ut bene legens: diſco: bene lego& diſco: ſapienter loquens doceo: ſapienter loquor& doceo. accidit autem aduerbio ſpecies ſignificatio figura: Species pri mitiua& deriuatiua. Primitiua quidem quæ a ſe naſcitur ut non ita ceu clam ſæpe. Deriuatiua uero quæ ab aliis naſcitur: ut a clam clan­culum: a ſæpe ſæpius ſæpiſſime: docte a docto: curſim a curſu: ducti ει σακτωσ a ductu. Deriuatiua igitur aduerbia uel ab alijs aduerbis deriuantur. ut a prope propius:& ultra ulterius: citra citerius: uel a nominibus: ut Tullius tulliane latinus latine fœlix fœliciter. uel a uer bo ſiue participio: uel participiali nomine: ut ſentio ſenſus ſenſim ſto ſtas ſtatim: ſingultio ſingultus ſingultim. Horatius in primo ſermo num. Vt ueni coram ſingultim pauca locutus: tractus tractim. Vir­gilius ī quarto georgicorū. Tractimqꝫ ſuſurant. Vel a nomine& uer bo: ut a pede& tento: pededentim: uel a ꝓnomine: ut hic illic: ab hic & ille uel a præpoſitione ut ex extra in intra con contra ſub ſubter.