nem motus: non tamen etiam motum omnino ſequitur ambulatio. Poſſunt enim aliqui& accumbētes moueri: ambulare autem ſine mo tu non poſſunt. Accidunt igitur coniunctioni: figura& ſpecies: quā alij poteſtatem nominant: quæ eſt in ſignificatione coniunctionum. Præterea ordo. Figura ſimplex quidem: ut at et ſed: Compoſita uero ut atqꝫ etenim ſedenim. Hæc enim ex accentu compoſita eſſe noſcun tur. Species ſunt coniunctionis: copulatiua: continuatiua: ſubconti­nuatiua: adiunctiua: cauſalis: effectiua: approbatiua: diſiunctiua: ſub diſiunctiua: diſertiua: præſumptiua: aduerſatiua: abnegatiua: collecti ua uel rationalis: dubitatiua: cōpletiua. Copulatiua ē quæ copulat uerba quā ſenſuum: ut& qꝫ ac atqꝫ quidem quoque quando proqꝫ po nitur at aſt ſed autem uero quando pro autem accipitur: Hæc enim copulant cum confirmatione intellectum. Inueniuntur tamen mul­ tam ex ſupradictis quā alijs coniunctionibus diuerſas ſignificati­ones una eadem que uoce habentes: ſicut uſibus oſtendemus utqꝫ in ueniture tiam completiua: Vt Virgilius: Alcandrumqꝫ aliumqꝫ neo­monaqꝫ priuatimqꝫ. Ac non ſolum pro&: ſed etiam pro ꝗͣ accipitur. Virgilius in tertio æneidos. Haud ſecus at iuſſi faciunt: tectoſqꝫ per herbam. Terentius in phormione. Nunqͣ aque inquit ac modo pau­partes onus uiſa eſt mihi& miſerum& graue. Saluſtius in iugurtino Præterea trāſuerſis itineribus quottidie caſtra mouere iuxta: ac ſi ho­ſtis adeſſet uallo atqꝫ foſſa munire. Similiter atqꝫ Terentius in phor. Ne ſimili utamur fortuna atqꝫ uſi ſumus. Continuatiua ſunt quæ continuationem& conſequentiam rerum ſignificāt: ut ſi cum ex græ­cum ſignificat. Quando enim ean cauſalis eſt: ſimiliter ſiue ſin ſeu continuatiua ſunt quā cauſales. Proprie autem continuatiua ſunt: quæ ſignificant ordinē præcedentis rei ad ſequentem: ut ſi ſtertit dor mit:& ſi ægrotat pallet:& ſi febri uexatur talet. enim uerſo ordine in his conſequentiam ſententia ſeruat oratio. Non enim qui dormit omnino ſtertit: quomodo qui ſtertit dormit: nec qui calet omnino& febri uexatur. Et hæc quidem: ideſt cōtinuatiua qualis ē ordinatio& natura rerū dubitatione aliqua eſſētia rerū ſignificāt: Subcōtinua tiua uero cauſā cōtinuationis oſtendūt cōſequētē ſine aliqua dubita­tione eſſentia rerum: ut quoniā quia: ut quoniā ambulat mouetur quia ſol ſuꝑ terrā ē dies ē. Vtrūqꝫ enim ſignificat fieri ordine cōſequē­ti. Quidā tamen& has continuatiuas& ſubcōtinuatiuas īter ſpecies cauſaliū poſuerūt: qūo& adiūctiuas& effectiuas: nec irrationabiliter.