Liber XVII Item conſideratur arborum diuerſitas ſicut et plantarum ex loci diuerſitate in quo creſcūt Nam quedam in locis aridis creſcunt ſiccis et ille ſunt minoris quantitatis propter defe­ctum humoris. Quedam vero in locis humi­dis fluuialibus et maritimis ac ſtagnoſis/ et tales ſolent eſſe maioris quantitatis. tamen il le que creſcunt iuxta ripas mariū ſalſarum ſal ſaꝝ multū creſcūt ꝓpter abundantiā hare­naꝝ humoris attractiuā nimiā ſiccitatē. Iu xta tamen mare rubrum fallit hoc. vt dicit Ari ſtote. vbi arbores fiunt magne. hoc vt dicit Albu. ꝓpter abundantiam humoris et calo­ris. Item attenditur diuerſitas in foliorum et florum variatione. nam quedam habent folia aſpera ſcilicet ꝓpter dominiū terreſtreitatis ſiccitatis et quedam lenia/ ꝓpter equalitateꝫ aquee humiditatis/ proportionem debitaꝫ caliditatis. folia etiā habent quedam ſciſſā et tamen lata vt vitis. hoc accidit ꝓpter domini um terreſtreitatis et priuationem viſcoſitatis et inequalitatem caloris materiam inequalit̓ extendentis. quia in talibus humor ſcilicet vn ctuoſus et viſcoſus tranſit in materiam fructu um. aquoſus vero et terreſtris in materiam tranſit foliorum(vt dicit albu. Item variant̉ arbores et plante in extremitatum partium ſu arum varia figuratione. Nam quarundaꝫ ex tremitates ſunt piramidales et acute. vt patꝫ in ſpinoſis/ in quibus calor ſubtiliorem hūo rem velocius attrahit ad exteriora et illum de ſiccando conuertit in acutuꝫ. groſſiorem vero partem cōiungit cum ſtipite et radice(vt dicit albumma.) cōtrarie autem figure ex cauſa ꝯtra ria generantur. Et hoc idem patet in fructibꝰ qui(vt dicit Ariſto.) ſunt diuerſorum modo­rum. non enim ſunt omnes anguloſi. id eſt fi­gure angularis. neqꝫ omnes ſuper rectam line am ſunt protenſi/ īmo quidam ſunt circulare propter equalem materiam humoris/ et equa lem actionem virtutis agentis et caloris/ per quam materie partes equaliter extendunt̉. et a medio vſqꝫ ad circūferentiā vniformiter ꝓten duntur. angulares vero ex cauſa contraria ſim pliciter oriuntur. Item variantur in coloratio ne diuerſa. nam tam fructus ꝙͣ flores/ tam ra mi ꝙͣ ſtipites in arboribus variantur(vt dicit Auſto.) ex humore em̄ frigido terre ſiue melā colico nigreſunt et vileſcūt/ ex humido frigi­do albeſcunt. ex calido rubeſcūt/ ſic de alijs. d. albu. ſub tali em̄ differentia dn̄antis hūo ris et agentis caloris ſuſtantiam digerentis. in predictis omnibus ſapoꝝ differentie ge­nerantur. Item differunt tam arbores ꝙͣ plā te in fructuum maturatione. nam quedam ma tureſcunt citius. vt dicit Ariſto. ſicut mora/ ce iuſa/ ꝯſimilia. et hoc accidit ꝓpter ſufficien­tiam caloris potentis ſuper humidis maturā dis et digerendis et obedientiam humoris a ctioni caloris nullatenus reſiſtentis. quedam maturos habent fructus tardius ꝓpter groſſi tiem humoris aquoſi in obedientis et inſuffi­cientiam caloris digerentis. et hoc accidit po tiſſime in arboribus que ſunt ſilueſtres. Eadē eſt ratio quare quedam arbores citius fronde ſcunt. quadam tardius. cito em̄ emittunt folia ꝓpter abundantiam humoris aquei indige­ſti vnctuoſi ſed fluuidi. et de facili ſe exten­dentis ad arboris ſiue plante extremitates et ex contraria cauſa contrariū accidere ꝯſueuit. Rbor aromatica. aliquando ha­bet aroma in cortice. aliquando in flore. aliqn̄ in fructu ſuo. vt patet in cinamono qd̓ eſt cortex. in ma­ce. qd̓ ē flos. in muſcata quod eſt fructuſ. Eſt autem cauſa aromatis(vt dicit albu.) ſiccum terre non ſubtile cōmixtum ſubtili aqueo fe­cundū eis dominiū magis in vna parte arbo­ris ꝙͣ in alia eſt vna pars magis aromatica ꝙͣ alia. Alia vero arbor eſt tota aromatica ſcd̓m omnes partes ſui vt arbores balſami cuius ſingule partes ſunt odoris flagrantiam reſpi­rantes. vt poſt dicetur. Inter aromaticas vero plantas et arbores quedam grana in quibus eſt ratio ſeminalis ꝓceantur. quedaꝫ per ſe ex cōpetenti cōmixtione elementoꝝ ꝓducuntur. quedam ex radicis et ſtipitis plantatione mul tiplicantur et qͥeudam per inciſionem ſurculi in trunco eſſe debitum ſortiuntur(vt dicit al­buma) Inter omnes arborum inſertiones il­le ſunt magis laudabiles/ quando ſimilia ſi­milibꝰ inſerunt̉. vt dicit Ariſtoteles. duplex eſt intellectus. vel ſic dupliciter intelligitur vel plantis conſimilis ſpeciei vt inſertio fici in fi­cum. et vitis in vitem. vel de illis qui habent humorem proportionalem inter ſurculum et truncum/ cui inſeritur ita humor vnius ſit aptus ad alium nutrendum ſicut quando ſur culus piri in mali trunco inſeritur vel econuer­ſo. Item notabile eſt ſurculus inſertus ali­cui trunco totam virtutem trunci in ſuam vir­tutem conuertit et tranſmutat qualitatem. ſi enim fiet inſertio oliue ſuper radicem ſiue trū­cum bete. virtus oliue deſcendit in virtutem bete. et indurat eam et facit eam indurare ad aliquod tempus et tandem humiditatem ſibi exeuntē ad ſe attrahit trāſmutat in ſuam ſil̓i tudinē aūt ꝯuertit. vt d. alb. ſuꝑ finē pͥmi libri