paſtoribus ut eos pellerent. Inſuper etiam principis ꝓ hac cauſa proferri pecijt ſanctionē. Ca. vi. Aina quidam genere celticus conſilio barbarus. ſtudio tirānico vehementer elatus. eo tempore cū eſſet magiſter militū multos ſue gētis. multos etiam romanorum ſub ſuo magiſterio habens. terrorem plurimis. etiam ip̄i principi meditatione tirannidis inferebat: eratqꝫ arrianus. Is ergo rogauit imperatorem. ut intra ciuitatem ei. vnam daret eccleſiam. At ille eum ſe placare promiſit. Tunc euocans ioh̓em. eiqꝫ potentiam illius meditatamqꝫ tirannidem dicens. petebat ut data eccleſia eius refrenaret intētionem. At ille virtute fortiſſimus. noli inquit o imperator hec promittere. neqꝫ ſanctum canibus dare. non enim potero deo benedicentes expellere. et ſanctum templum blaſphemantibus iniuſte cōtradere. Neqꝫ hūc barbarum metuas imperator ſed ambos nos iube vocari. et ſubſilentio inter nos que dicuntur audi. Ego nanqꝫ linguam illius ſic frenabo. ut non preſumat petere que dari non expedit. Hoc audi ens imperator gauiſus eſt et vtrunqꝫ altera die vocauit. Tunc gainas petitionem poſcebat ſua iohannes contradicebat dicens. Non licet imperatori pietatem cuſtodienti. aliquid contra mandata diuina preſumere. Cunqꝫ reſponderet ille quia oratorium et ip̄e habe re deberet. iohannes ait. Vbiqꝫ tibi diuina domus aperta eſt. et nul lus te vetat orare. At ille ſed ego inquit alterius ſecte ſum. et cum ī eis vnum templum habere repoſco. Multos enim pro romana republica labores aſſumpſi. et non debeo in mea petitione contemni cui iohannes. Plurima inquit premia et que tranſcendant tua certamina percepiſti. Magiſter militum factus conſolari toga inſuper exornatꝰ. et oportet te conſiderare quid dudum fueris et qualis modo conſpiciaris. et que priſca paupertas et que moderna ſubſtantia quibus veſtibus vtebaris antequā hiſtrū tranſiſſes. et quibus nūc vteris conſidera. Igitur quia pauca labores maxima tibi premia contulerunt. et circa honorantem te non ſis ingratus. His ſermonibus tantus ille doctor obſtruxit os guine. cumqꝫ compulit ut taceret Socrates. Gitur dum gainas adipiſci deſideraret imperium. qui dudum de ſua fide apud beatam martirem euphemiā in calcedonia imꝑatori
zum Hauptmenü