poſſunt: uel numeri ut Tuli ager agri agro agrum agri agrorū agris agros. In poſſeſſiuis uero ſimilis caſus adiūgitur:& numerus: ut tul liani agri: tullianum agrum tullianos agros. In omnibus autem con cidentibus hoc ſciendun ſtructura uel ordinatio orationis dubita­tionem repellit. Nulla enim alia re diſcernuntur a ſe tam partes ora­tionis ꝗͣ accidentia eis niſi ſignificatione: ad quam& conſtructio fit. Nam inueniuntur uoce ſæpe ſimilia: ut amator accuſator hortator& nomina ſunt& uerba. Similiter pœta muſa diei rei& genitiui ſunt & datiui. Significatione igitur diſcernuntur a ſe quæ attentiſſime eſt in omnibus inſpicienda Quæritur etiam illud cur qum apud græcos tertia perſona pronominum primitiuorum& ſingulari numero habe at nominatiuum ut ἀγόσύοσ. Et in plurali apud latinos ſui:& nomi natiuo deficit& pluralia ſeparatim non habuit:& exiſtimo eam eſſe cauſam quod neceſſe erat: uel cum aſpiratione proferre nominatiuū: & hi dicere qui pluralis erat alterius pronominis uel loco aſpirationis s præponere& ſi dicere quod eſt coniunctio. Ergo iure deficit ne dubi­tationem faceret ſicut& ſis in genitiuo pro ſui pluralis quoqꝫ qui ēapud græcos in hi tranſfertur. Omnia enim pluralia apud græcosdeſinētia mutant eam in i. λατινι latini ſic di hi& quomodo λατινων latinorum ſic ων horū& ſicut δατινοισ latinis ſic oīs his& quemad­modū λατινοῦσ latinos ſic θυσ hos. Fœmininum quoqꝫ λατίναι lati­ ſic& λαπίνων latinarum ē harū λατινασ latinas& has. Vn de aſpirationem quoqꝫ ubiqꝫ ſeruauit. quæ& in græcis ex quibus na­cuntur pronominibus hoc tamen intereſt tertia perſona primitiua apud græcos relatiuū eſt: quomodo& ſui ſibi ſe a ſe:& is eius ei hic ue ro& hæc& hoc apud nos demonſtratiua ſunt proprie& præpoſitiua ꝗͣuis a relatiuo græco uideantur genita. Neceſſario igitur cum tria ꝓ­nomina pro uno habuimus deficit ſui nominatiuo.& communes ha buit numeros. Nec mirum cum apud græcos nominatiuus ſupradi­cti pronominis ideſt ὀι rarus eſt in uſu. præterea non ſolum ου uel ἀυ τōſed etiam ἐυτόν ſignificat frequentius: quod nec apud græ­cos habet nominatiuum: quia ipſe in ſe agere qui patitur per hoc pro nomen oſtenditur. Nam eget recto caſu quem uerbum habet in ſe. De Secunda declinatione pronominis. Ecundus eſt modus eorum quæ ī ius terminant genitiuos quorum datiui abiecta us genitiuorum ſolent proferri. Ille