"HAS FINGENDI PINGENDIQVE ARTES "ARCANO QVODAM NATURAE SEMPER "AMPLEXVS SIM, ET ADMIRATUS. cui juvenili "levitati aliquem sculpendi usum ausus sim adjungere "Qua in re cum acutissimo judicio tuo non nimis infe- "infeliciter me versari intellexerim, progressus sum in "lusu(mea quidem sententia) non insuavi. Vt autem "videas an aliquid profecerim, mitto tibi effigiem archi- "episcopi Panormitani, proximis hisce diebus a me sculptam. "Rogo sincere judices. Vix enim inducor ut credam judicium "quod de Juliae imagine proferebas, fuisse incorruptum. "Forte, quemadmodum illa meos oculos, ita tuos ejus "imago fascinaverat. Scio te, clarissime domine, famili- "ariter uti domino de Naſſau. Quoniam autem in Hispaniam "eo, ubi et ille brevi futurus est, maxime e re mea foret, si in "tanti tamque boni Principis benevolentiam aliquo modo essem "insinuatus: Quod si ita ferat oportunitas, summopere te roga- "verim, ut me illi commode captata occasione, sive per literas, "sive, si te ad illum venire contingat, praesens praesenti commendes. "Gravissima autem commendatio ex patris mei persona sumi poterit, "quem ille vehementer amabat. Facturus mihi rem es longe "gratissimam, meque tibi mirifice adstringes. Bene vale. "Machliniae. viij Maji. 1533. observandissimus tui, tibique "addictissimus Johannes Secundus, Hagensis."
zum Hauptmenü