1273.
ex chartulario monrii Wasd.
Ulricus comes de Helfenstein confirmat monrio Wald libertates a se et prececessoribus suis concessas.
Nos Vl. dei grā Comes de Helfenstain vniuersis quibus presentes littere fuerint exhibite volumus esse notum quod nos venerabilibus dominabus. Abbatisse et Conuentui Monasterii de Walde omnem libertatem et consuetudinem, quam a nostris progenitoribus seu antecessoribus hactenus habuervnt, volumus animo libenti pro nostra possibilitate inuiolabiliter obseruare. Et hoc presentibus duximus confirmandum, Adicientes etiam si dicte domine nobis ignorantibus aut scientibus de rebus nostris quiquam hactenus in suam receperunt vtilitatem, hoc animo puro eisdem presentibus indulgemus. Ita quod de cetero non presumant de rebus nostris quibuscumque, preter nostram uoluntatem et consensum sibi aliqid usurpare. Vt autem hec firma et inviolabiliter obseruentur presentes litteras conscribi fecimus, dantes eas predictis dominabus nostri sigilli mvnimine conmvnitas. Actum et Dictatum Anno domini Millesimo. CC. LXXIII.º XII. Kal. Aprilis.
(Sigillum penitus deletum est.)
1283.
Ex chart: monrii Wald.
Conradus miles de Wartenberg monrio Wald resignat decimam in Buchheim. Omnibus presens scriptum clarius inspecturis, Ego Cvͦnradus miles de Wartinberc publica protestatione profiteor per presentes, quod ego decimam sitam in Bvͦchain qua a venerabili Domino... Abbate et capitulo Augie maioris fueram inpheoadatus, et quam a me. Hainricus de Waltinstain iure possederat propheodali, facta mihi resignacione libera eiusdem decime ad manus meas a predicto Hainrico de Waltinstain, ad manus predicti reuerendi Abbatis Augie maioris ob humilem instantiam, venerabilium in christo... abbatisse et conuentus Monasterii in Walde publice resignaui, Et in huius resignacionis euidenciam presens scriptum duxi sigilli mei munimmine roborare, Actum et datum in Wurmlingin, Anno Domini Millesimo Ducentesimo octogesimo tercio, proxima feria secunda ante festum Marie magdalene. Indictione undecima. Subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet Domino Bertholdo rectore ecclesie in Wurmlingen, Domino Marscalko fratre suo Sacerdotibus, Domino Eberhardo de Lvphun, Dicto Vende de Riethain militibus, Magistro Cvͦnrado ministro de Luphvn, Bertholdo Cellerario de Tutilingen, Bvrchardo de Bvͦchaldem, dicto Catilj, fratre fridrico Conuerso in Walde, et aliis quam pluribus fide dignis. Sigillum cum clypeo& inscriptione Conradi de W: pendet)