pag: cod: 168. fine/ Ab humana facilius elabuntur memoria. que nec scripto. nec uoce testium eternantur. Cognoscant itaque presentes ac posteri. quomodo albertus nobilis comes de achalmen. habuit in bernlo. X. mansus. qui sibi cum aliis prediis inibi iacentibus. hereditario successerant iure. placuit einim sibi eosdem uendere ubicunque posset. et accersito ad se hermanno uenerabili preposito. qui tunc prefuit augiensi ecclesie et suis confratribus. accepta ab eis non modica pecunia. quicquid iuris in ipso predio habuit. in ipsis scil: x mansibus. nullo contradicente tunc temporis. iuste et rationabiliter eis et ecclesie eorum uendidit. Erant enim illi X mansus decimales ecclesie in colsteten. et datus est unus ex illis X. eidem ecclesie in colstetten. in plenariam possessionem proprietatis. ut alii novem scil. mansus. de cetero ab omnibus decimis essent absoluti. factum est autem hoc cum consensu plebani. qui tunc eidem ecclesie prefuit. et cum consensu dni illius qui ius patronatus habebat in ipsa ecclesia. hinc est quod adhuc non dantur decime in curte bernlo. nec de nutrimentis. nec de aliis rebus. Post mortem uero eiusdem Comitis alberti de achalmen. bertholdus miles de Nifen. qui filiam suam legitime duxerat uxorem. cepit aduersus ecclesiam augiensen pro ipso predio in bernlo. quod socer suus vendiderat. mouere querimoniam. et sine omni iure quia semper potentes preualent. date sunt sibi et uxori sue. XXX. marce. Ipse uero et uxor sua. et filii et filie eorum. denuo siquid iuris in ipso predio habebant dederunt ecclesie augiensi.
Weissenau.