Meersburg, den 30.ten Wintermonats 1847.
Iosephus Laszbergius, Friderico Drostio, nepoti suo charissimo, Salutem& omne bonum!
Epistolion, quod mihi per Annam Elisabetham nostram misisti, magno gaudio me affecit; video enim, quod mei memmor es, & quod et in lingua latina pure et eleganter scribere connatus es. inde progressum in hac, quae multarum scientiarum mater est& semper erit, faciendum Tibi ex toto corde opto. Quod ad nos attinet, habitatores antiquissimi in Germania castri, per Dei optimi maximi gratiam, omnes benevalemus. Tempestas autem, de qua dicis,