apud nos mihi mitior esse videtur, quam in Monas- teriensi episcopatu: de frigore& hivernali aura, adhuc nihil sentimus; sed iam veniet,& et nobis sacer focus(der Ofen) commune refugium erit, donec in martii vel aprilis mense ex corde hilari cantabimus, "Redeunt iam gramina campis, arboribusque comae!" Ego autem, charissime Friderice! Spero& opto, quod feriae anni proximi locum& animum tibi dabunt, nos in Dagoberti regis castro antiquissimo invisendi& certum te reddendi: quantum nos omnes te amamus. Bella, horrida bella in vicinitate nostra exsurgere! Bellum civile inter Helvetios exarsit, qui furiosi se internecarunt& quod ante omnia dolendum! inimici catholicae legis& fidei, victoriosi exiverunt! Ut et Tu preces tuas innocentes ad Dei misericordiam inexhaustibilem, quam ocius& indefesse dirigas, pro servanda fide nostra, tibi ex toto corde comendo. Patri& Matri tuae salutationes nostras cordialissimas, de nobis presentare te iubeo& magistrum tuum, probum dominum Withofer, qui tam latinum te fecit, de me salutare velis. Vale& me amare perge! Totus quantus tuus Ioseph von Laszberg.