Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem citius oſtendimus: amittamus. Quia et arbuſta plātata: ſi prius in terra radicata fuerint: manu tacta citius areſcūt. At ſi ſemel radicē fixerint: manus tangit ta men nil officit: venti impellūt: nec tamen impellentes ledūt. Et cōſtructi parietes ſi impellant̉ eruunt̉: niſi a ſuo prius fue­rint humore ſiccati. Mens itaqꝫ quouſqꝫ ab humore prauitatis ſue: perfecte fue rit exſiccata: aliene lingue manu tangi debet: ne priuſꝙͣ plene percipiat: perdat ſoliditatē ſuam: ne impulſa ruat: ne velut arbuſtū ſine radicibus pluſꝙͣ tolerare valet: concutit̉ areſcat. Ad exemplū ergo ſunt oſtendēda: niſi que vere firma ſūt Prius etem̄ conualeſcere debet mēs ſtra: atqꝫ ad vtilitatē proximoꝝ poſtmo­ demonſtrari: iam nec per laudē ele uata corruat: nec per vituperationē ꝑcuſ­ſa cōtabeſcat. Nam ſi tymotheo dicit̉. Precipe hec doce: nemo adoleſcentiā tuā contempnat. 1. Timoth.. Sciēdū eſt in ſacro eloqͥo nōnunꝙͣ adoleſcētia iuuētꝰ vocat̉. Un̄ ſcriptū eſt. Letare iuue nis in adoleſcētia tua. Eccl̓s. 11. Prophe ta igit̉ vt oſtendat̉ cuiꝰ auctoritatis ſit in predicatiōe: etatis ſolide eſſe deſcribi­tur: quatenus ei vita ſpiritu oīa que ad predicandū congruūt: cōcordare vide ant̉. Nec contra hec quempiā mouere de bet: quod hieremias atqꝫ daniel ꝓphecie ſpiritū pueri perceperūt. Hierem̄. i. Dan̄ 13. Quoniā miracula in exemplo opera­tiōis non ſunt trahēda. Om̄ipotens eniꝫ deus linguas infantiū fecit diſertas: et ex ore infantiū atqꝫ lactentiū perfecit lau­dem. p̄s. s. Sed aliud eſt qd̓ nos de do­ctrine vſu atqꝫ diſciplina dicimus: aliud quod de miraculo ſcimꝰ. Iam vero ſi que rit̉: vt in ip̄a quoqꝫ etatis illius expreſſio ne myſticuꝫ aliquid deſignet̉: abſurdum non eſt qd̓ propheta dominū quē verbis denunciat: ip̄o quoqꝫ etatis ſue tempore oſtendat. Anno triceſimo ezechielis pro­phete celi aperti ſunt: vidit viſiones de mini iuxta fluuiū chobar. Quia: quaſi triceſimo etatis ſue anno dominꝰ ad flu­uiū iordanis venit. Ibi itaqꝫ aperti ſunt celi: quia ſpiritus in columba deſcendit: vox quoqꝫ de celo ſonuit dicens: Hic eſt filius meus dilectus: in quo mihi bene placui. Math̓. 17. Sed ip̄a verba he­brea multū nobis ad myſteriū interpretā dum valēt. Nam chobar interpretat̉ gra­uitudo vel grauitas. Ezechiel fortitudo dei. Bui deſpectus vel cōtemptus: cal­dei captiuātes: vel quaſi demones. Ue­nit ergo Ezechiel iuxta fluuiū chobar: qꝛ em̄ chobar grauitudo vel grauitas dici­tur: Quid per chobar fluuiū: niſi huma­ genus congrue deſignat̉: quod ab or­tu defluit ad mortē: graue ſibi eſt ex pec catis que perpetrat portat: quia ſicut ſcriptū eſt. Iniquitas in talentū plūbi ſe­det. Zacha. 5. Omne em̄ peccatū graue eſt: quia permittit animā ad ſublimia leuari. Unde per pſalmiſtā dicit̉: Filij hoīm vſquequo graui corde. p̄s. 4. Scri­ptum vero de domino eſt: quia ip̄e eſt dei virtus dei ſapientia. 1. Corinthioꝝ.i. B Uenit ergo ezechiel iuxta fluuiū cho­bar: quia fortitudo dei per incarnationis ſue myſteriū propinquare dignata eſt pec catoꝝ ſuoꝝ pondera portanti generi hu­mano qd̓ ab ortu ſuo quottidie defluit ad mortē: ſicut de illo per pſalmiſtā dicit̉: Et erit tanꝙͣ lignū quod plantatū eſt ſecꝰ decurſus aquarū. p̄s. 1. Iuxta decurſus quippe aquarū plantatus eſt: qꝛ iuxta la­pſus incarnatus eſt defluentiū populoꝝ. Ezechielē autē fortitudinē dei. Bui vt ro deſpectū interpretari diximꝰ. Sed eze chiel filius eſt bui: qꝛ ex illo populo vni genitus dei incarnari dignatus eſt: quem ꝓpter culpā perfidie dn̄s deſpexit. Forti tudo ergo dei ex contemptu vel deſpecto naſcit̉: qꝛ redemptor noſter humanitatē aſſumere ex populo perfido ꝯtemptu di gnatus eſt. Venit ergo in terrā caldeoꝝ. Caldei interpretant̉ vt diximus captiuā­tes: vel quaſi demones. Iniqui etem̄ qꝛ ip̄i iniquitates perpetrāt: ad iniquita alios perſuadēdo trahūt: nimirū capti­uātes ſunt: qui recte quoqꝫ quaſi demo­