Liber I Omelia II verbū dei: ſed quia indignos vos iudica­ſtis: ecce imus ad gentes Act. 11. De cru delitate ergo malicie que mentē iudee cremauit: om̄ipotens deus lucē gentibꝰ ſparſit: quia per hoc qd̓ illa redemptorē ſuuꝫ: ac mēbra eius perſecuta eſt: ſanctis apoſtolis per diuerſa diſperſis: nos in iudee circuitu poſiti in tenebris fuimus: dono celeſtis gratie ſplendorē veri lumi­nis videmus. Vnde ſcriptū eſt. Sedenti bus in tenebris vmbra mortis lux orta eſt eis. Eſaie. 9. Iſte itaqꝫ ignis malicie: qui in iudeoꝝ cordibus arſit: in perſecu­tiōe priuſꝙͣ ſanctos apoſtolos ſeuiēdo af­fligeret: in ip̄o ſe exercuit auctore ac redē­ptore generis humani. Unde ſubdit. Et de medio eius quaſi ſpeci es electri: id eſt de medio ignis. Quid electri ſpecie niſi xp̄us ieſus me­diator dei hominū deſignat̉? Electrum quippe ex auro argēto eſt: in electro argentūqꝫ miſcet̉: argentū ad claritatē cre­ſcit: auꝝ vero a ſuo fulgore palleſcit: illud ad claritatē proficit: hoc a claritate tem­perat̉. Quia igit̉ in vnigenito dei filio na ture diuītatis vnita eſt natura noſtra: in qua adunatiōe humanitas in maieſtatis gloria excreuit: diuinitas vero a ſui fulgo ris potētia humanis ſe oculis temꝑauit. per hoc qd̓ humana natura clarior facta eſt: quaſi per aurū creuit argentū: quia diuinitas a fulgore ſuo noſtris eſt aſpecti bus temperata: quaſi aurū nobis palluit per argentū Illa em̄ natura immutabilis que in ſe manēs innouat om̄ia: ſi ita vt eſt nobis apparere voluiſſet: fulgore ſuo nos incenderet: potius ꝙͣ renouaret. Sed cla ritatē ſue magnitudīs temꝑauit noſtris oculis deus: vt eius nobis claritas perat̉: etiā noſtra infirmitas per eius ſimi litudinē in eius luce clareſceret: per ac­ceptā gratiā(vt ita dicā) ſue habitudinis colorē mutaret. Quaſi electrum ergo in igne eſt deus: homo factus in perſecutio ne. Sequitur. Et in medio eius ſimilitudo quattuor animalium. I Quod in medio eius dicit̉: Siue electri­ſiue ignis: nil obſtat intelligi: quia quatu or hec anīalia ſancti: ſcꝫ euāgeliſte eiuſ dem dn̄i incarnatiōe ad fidei virtutē ſoli­ditati ſunt: igne perſecutiōis multis tri bulatiōibus afflicti. Qd̓ ſi quis hec que de primo dn̄i aduentū diximꝰ: etiā de ſe­cūdo velit accipere celeri aſſenſu ſequen­dus eſt: quia ſepe ꝓphecie ſpiritꝰ in vno quod loquit̉: multa ſimul intuet̉. Ventꝰ em̄ turbinis ab aquilone vēit: quia nimi­ cauſa peccatoꝝ exigit: vt diſtricti iudi­cij cōcuſſio om̄ia ſimul elementa pertur­bet: terror em̄ perturbatiōis vltime inde venire dicit̉ vnde generat̉. Nam quia ad feriendas frigidas peccatoꝝ mentes iudi cium perturbatiōis vltime agit̉: recte ab aquilone vētus turbinis venire perhibet̉ que videlicet cōcuſſio aꝑte ventus turbi­nis dicit̉: qꝛ in illo die cunctoꝝ qui tūc in carne mortali inuēti fuerint: in pauore ni mio corda cōmouent̉: cum em̄ ceperit im pleri quod ſcriptū eſt. Sol obſcurabit̉: luna dabit lumen ſuū: et ſtelle cadent de celo: virtutes celoꝝ cōmouebuntur. Math. 24. Que mens homīs erit eter­ni iudicis ſententiā non formidātis? Ibi em̄ tunc cūcta ſimul peccata ante oculos redeunt: ibi om̄ia que delectatiōe acta ſunt ad memoriā pauore reuocant̉. Ibi caligo cogitatiōis miſero ex pena proxīe dampnatiōis. Unde ſubdit̉: Et nubes magna. I. Tunc quippe expectatoꝝ memoria ſen ſum mentis deprimit caligo cecitatis: vnigenitū dei filiū in forma diuinitatis ſpicere reprobi permittunt̉. Uidebūt em̄ in que tranſfixerūt. Zach̓. 12. Ioh̓is 19. Et tollat̉ impius ne videat gloriā dei Ubi aꝑte ſubditur. Et ignis inuoluens. Quia videlicet ignis ille iudicij: qui ce­ aereū terrā cōcremat: peccatores iam in ſua ſuperbia permittit erigi: ſed in­noluit quos ꝓculdubio in pena ſue dam­